Tuesday, September 22, 2015

Vita S. Philippi Nerii Florentini

Nuperrime iterum editus liber iste, a Petro Jacobo Baccio scriptus A.D. 1645, vitam illustrat sancti patroni nostri Philippi Nerii. Speramus ergo fore ut amici lectores oratoriani spiritaliter aedificentur. Vile vero est pretium ejus. Abhinc autem nonnullos annos, vitam sancti Philippi ab Antonio Gallonio conscriptam edidimus. Nunc ambos libros potestis habere.

Wednesday, September 9, 2015

Mysteria Gloriosa in Sacra Scriptura

Primum Mysterium Gloriosum: Resurrectio

  1. Amen, amen dico vobis : quia plorabitis, et flebitis vos, mundus autem gaudebit ; vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. (Joa. 16:20).
  2. Iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum : et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. (Joa. 16:22).
  3. Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes quæ paraverant aromata. (Luc. 24:1).
  4. Angelus enim Domini descendit de cælo : et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum. (Mat. 28:2).
  5. Nolite timere vos : scio enim, quod Jesum, qui crucifixus est, quæritis. Non est hic. (Mat. 28:5-6).
  6. Surrexit enim, sicut dixit : venite, et videte locum ubi positus erat Dominus. (Mat. 28:6).
  7. Et ecce præcedit vos in Galilæam : ibi eum videbitis.  (Mat. 28:7).
  8. Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus. (Mat. 28:8).
  9. Ego sum resurrectio et vita : qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet. (Joa. 11:25).
  10. Et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in æternum. (Joa. 11:26).

Secundum Mysterium Gloriosum: Ascensio

  1. Eduxit autem eos foras in Bethaniam, et elevatis manibus suis benedixit eis. (Luc. 24:50).
  2. Et accedens Jesus locutus est eis, dicens : Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra. (Mat. 28:18).
  3. Euntes ergo docete omnes gentes. (Mat. 28:19).
  4. Baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. (Mat. 28:19).
  5. Docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis. (Mat. 28:20).
  6. Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit. (Mar. 16:16).
  7. Qui vero non crediderit, condemnabitur.  (Mar. 16:16).
  8. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi. (Mat. 28:20).
  9. Et cum hæc dixisset, videntibus illis, elevatus est : et nubes suscepit eum ab oculis eorum. (Act. 1:9).
  10. Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in cælum, et sedet a dextris Dei.  (Mar. 16:19).

Tertium Mysterium Gloriosum: Descensus Spiritus Sancti

  1. Et cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco. (Act. 2:1).
  2. Et factus est repente de cælo sonus, tamquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes. (Act. 2:2).
  3. Et apparuerunt illis dispertitæ linguæ tamquam ignis, seditque supra singulos eorum. (Act. 2:3).
  4. Et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et cœperunt loqui magnalia Dei. (Act. 2:4, 11).
  5. Erant autem in Jerusalem habitantes Judæi, viri religiosi ex omni natione quæ sub cælo est. (Act. 2:5).
  6. Stans autem Petrus cum undecim, levavit vocem suam, et locutus est eis. (Act. 2:14).
  7. Petrus vero ad illos : Pœnitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum : et accipietis donum Spiritus Sancti. (Act. 2:38).
  8. Qui ergo receperunt sermonem ejus, baptizati sunt : et appositæ sunt in die illa animæ circiter tria millia. (Act. 2:41).
  9. Emitte Spiritum tuum, et creabuntur; et renovabis faciem terræ. (Alleluia in Festo Pentecostes,  Psa. 103:30).
  10. Veni, Sancte Spiritus, reple tuorum corda fidelium: et tui amoris in eis ignem accende. (Alleluia in Festo Pentecostes).

Quartum Mysterium Gloriosum: Assumptio Beatæ Mariæ Virginis

  1. En dilectus meus loquitur mihi. Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni. (Can. 2:10).
  2. Jam enim hiems transiit ; imber abiit, et recessit. (Can. 2:11).
  3. Ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis : vox enim tua dulcis, et facies tua decora. (Can. 2:14).
  4. Et apertum est templum Dei in cælo : et visa est arca testamenti ejus in templo ejus, et facta sunt fulgura, et voces, et terræmotus, et grando magna. (Apo. 11:19).
  5. Et signum magnum apparuit in cælo : mulier amicta sole. (Apo. 12:1).
  6. Et luna sub pedibus ejus, et in capite ejus corona stellarum duodecim. (Apo. 12:1).
  7. Omnis gloria ejus filiæ regis ab intus, in fimbriis aureis, circumamicta varietatibus. (Psa. 44:14-15).
  8. Benedicta es tu, filia, a Domino Deo excelso præ omnibus mulieribus super terram. (Jdt. 13:24). 
  9. Ut non recedat laus tua de ore hominum qui memores fuerint virtutis Domini in æternum. (Jdt. 13:25).
  10. Tu gloria Jerusalem ; tu lætitia Israël ; tu honorificentia populi nostri. (Jdt. 15:10).

Quintum Mysterium Gloriosum: Coronatio in Cælis

  1. Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata ? (Can. 6:9).
  2. Quasi arcus refulgens inter nebulas gloriæ, et quasi flos rosarum in diebus vernis. (Sir. 50:8).
  3. Ego flos campi, et lilium convallium. (Can. 2:1).
  4. Thronus meus in columna nubis et usque ad futurum sæculum non desinam. (Sir. 24:7,14).
  5. Transite ad me, omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini. (Sir. 24:26).
  6. Ego quasi terebinthus extendi ramos meos, spiritus enim meus super mel dulcis. (Sir. 24:22,27).
  7. Nunc ergo, filii, audite me : beati qui custodiunt vias meas. Audite disciplinam, et estote sapientes. (Pro. 8:32-33).
  8. Beatus homo qui audit me, et qui vigilat ad fores meas quotidie, et observat ad postes ostii mei.  (Pro. 8:34).
  9. Qui me invenerit, inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino. (Pro. 8:35).
  10. Salve, Regina misericordiæ, tu nos ab hoste protege, et mortis hora suscipe. (Graduale in Festo Beatæ Mariæ Virginis Reginæ).

Tuesday, September 8, 2015

Mysteria Dolorosa in Sacra Scriptura

Primum Mysterium Dolorosum: Agonia in Horto

  1. Tunc venit Jesus cum illis in villam, quæ dicitur Gethsemani, et cœpit contristari et mœstus esse. (Mat. 26:36-37).
  2. Tunc ait illis : Tristis est anima mea usque ad mortem : sustinete hic, et vigilate mecum. (Mat. 26:38).
  3. Et ipse avulsus est ab eis quantum jactus est lapidis : et positis genibus orabat. (Luc. 22:41).
  4. Pater, si vis, transfer calicem istum a me : verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat. (Luc. 22:42).
  5. Apparuit autem illi angelus de cælo, confortans eum. (Luc. 22:43).
  6. Et factus in agonia, prolixius orabat. (Luc. 22:43).
  7. Et factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram. (Luc. 22:44).
  8. Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro : Sic non potuistis una hora vigilare mecum ? (Mat. 26:40).
  9. Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. (Mat. 26:41).
  10. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. (Mat. 26:41).

Secundum Mysterium Dolorosum: Flagellatio

  1. Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus, et scribis, et universo concilio, vincientes Jesum, duxerunt, et tradiderunt Pilato. Et interrogavit eum Pilatus : Tu es rex Judæorum ? (Mar. 15:1-2).
  2. Respondit Jesus : Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Judæis : nunc autem regnum meum non est hinc. (Joa. 18:36).
  3. Dixit itaque ei Pilatus : Ergo rex es tu ? Respondit Jesus : Tu dicis quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati : omnis qui est ex veritate, audit vocem meam.  (Joa. 18:37).
  4. Dicit ei Pilatus : Quid est veritas ? Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Judæos, et dicit eis : Ego nullam invenio in eo causam. (Joa. 18:38).
  5. Emendatum ergo illum dimittam. Tunc ergo apprehendit Pilatus Jesum, et flagellavit. (Luc. 23:16, Joa. 19:1).
  6. Despectum, et novissimum virorum, virum dolorum, et scientem infirmitatem, et quasi absconditus vultus ejus et despectus, unde nec reputavimus eum. (Isa. 53:3)
  7. Oblatus est quia ipse voluit, et non aperuit os suum ; sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum. (Isa. 53:7).
  8. Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras ; attritus est propter scelera nostra. (Isa. 53:5).
  9. Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit ; et nos putavimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo, et humiliatum. (Isa. 53:4).
  10. Disciplina pacis nostræ super eum, et livore ejus sanati sumus. (Isa. 53:5).

Tertium Mysterium Dolorosum: Coronatio Spinis

  1. Milites autem duxerunt eum in atrium prætorii, et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei. (Mar. 15:16, Mat. 27:28).
  2. Et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus. (Mat. 27:29).
  3. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes : Ave rex Judæorum. (Mat. 27:29).
  4. Et exspuentes in eum, acceperunt arundinem, et percutiebant caput ejus. (Mat. 27:30).
  5. Pilatus, accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens : Innocens ego sum a sanguine justi hujus : vos videritis. (Mat. 27:24).
  6. Exivit ergo Jesus portans coronam spineam, et purpureum vestimentum. (Joa. 19:5).
  7. Et Pilatus dicit Judæis : Ecce rex vester. Illi autem clamabant : Tolle, tolle, crucifige eum. (Joa. 19:14-15).
  8. Pilatus vero dicebat illis : Quid enim mali fecit ? At illi magis clamabant : Crucifige eum. (Mar. 15:14).
  9. Regem vestrum crucifigam ? Responderunt pontifices : Non habemus regem, nisi Cæsarem. (Joa. 19:15).
  10. Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Jesum flagellis cæsum, ut crucifigeretur.  (Mar. 15:15).

Quartum Mysterium Dolorosum: Bajulatio Crucis

  1. Si quis vult post me venire, abneget semetipsum. (Luc. 9:23).
  2. Et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me. (Luc. 9:23).
  3. Susceperunt autem Jesum, et eduxerunt. Et bajulans sibi crucem exivit. (Joa. 19:16-17).
  4. Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quemdam Cyrenensem venientem de villa : et imposuerunt illi crucem portare post Jesum. (Luc. 23:26).
  5. Tollite jugum meum super vos, et discite a me. (Mat. 11:29).
  6. Quia mitis sum, et humilis corde. (Mat. 11:29).
  7. Et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve. (Mat. 11:29-30).
  8. Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quæ plangebant et lamentabantur eum. (Luc. 23:27).
  9. Conversus autem ad illas Jesus, dixit : Filiæ Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros. (Luc. 23:28).
  10. Quia si in viridi ligno hæc faciunt, in arido quid fiet ?  (Luc. 23:31).

Quintum Mysterium Dolorosum: Crucifixio et Mors

  1. Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariæ, ibi crucifixerunt eum. (Luc. 23:33).
  2. Jesus autem dicebat : Pater, dimitte illis : non enim sciunt quid faciunt. (Luc. 23:34).
  3. Unus autem de his, qui pendebant, latronibus, dicebat ad Jesum : Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum. (Luc. 23:39, 42).
  4. Amen dico tibi : hodie mecum eris in paradiso. (Luc. 23:43).
  5. Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus et discipulus, quem diligebat. (Joa. 19:25-26).
  6. Jesus dicit matri suæ : Mulier, ecce filius tuus. Deinde dicit discipulo : Ecce mater tua.  (Joa. 19:26-27).
  7. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua.  (Joa. 19:27).
  8. Et tenebræ factæ sunt in universam terram.  Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum : et terra mota est.  (Luc. 23:44; Mat. 27:51).
  9. Et clamans voce magna Jesus ait : Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. (Luc. 23:46).
  10. Et inclinato capite tradidit spiritum.  (Joa. 19:30).

      Monday, September 7, 2015

      Mysteria Gaudiosa in Sacra Scriptura

      Primum Mysterium Gaudiosum: Annuntiatio

      1. In mense autem sexto, missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilææ, cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David : et nomen virginis Maria. (Luc. 1:26-27).
      2. Et ingressus angelus ad eam dixit : Ave gratia plena : Dominus tecum : benedicta tu in mulieribus.  (Luc. 1:28).
      3. Quæ cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio. (Luc. 1:29).
      4. Et ait angelus ei : Ne timeas, Maria : invenisti enim gratiam apud Deum. (Luc. 1:30).
      5. Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum : (Luc. 1:31).
      6. Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus : et regnabit in domo Jacob in æternum,  et regni ejus non erit finis. (Luc. 1:32-33).
      7. Dixit autem Maria ad angelum : Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco ? (Luc. 1:34).
      8. Et respondens angelus dixit ei : Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. (Luc. 1:35).
      9. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. (Luc. 1:35).
      10. Dixit autem Maria : Ecce ancilla Domini : fiat mihi secundum verbum tuum. (Luc. 1:38).
      Secundum Mysterium Gaudiosum: Visitatio
      1. Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione, in civitatem Juda : et intravit in domum Zachariæ, et salutavit Elisabeth.  (Luc. 1:39-40).
      2. Et factum est, ut audivit salutationem Mariæ Elisabeth, exsultavit infans in utero ejus : et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth. (Luc. 1:41).
      3. Et exclamavit voce magna, et dixit : Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. (Luc. 1:42).
      4. Et beata, quæ credidisti, quoniam perficientur ea, quæ dicta sunt tibi a Domino. (Luc. 1:45).
      5. Et ait Maria : Magnificat anima mea Dominum : et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo. Quia respexit humilitatem ancillæ suæ. (Luc. 1:46-48).
      6. Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes, quia fecit mihi magna qui potens est. (Luc. 1:48-49).
      7. Et sanctum nomen ejus,  et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum.  (Luc. 1:49-50).
      8. Fecit potentiam in brachio suo : dispersit superbos mente cordis sui. (Luc. 1:51).
      9. Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles. (Luc. 1:52).
      10. Esurientes implevit bonis : et divites dimisit inanes. (Luc. 1:53).
      Tertium Mysterium Gaudiosum: Nativitas
      1. Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret. (Luc. 2:6).
      2. Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit. (Luc. 2:7).
      3. Et reclinavit eum in præsepio : quia non erat eis locus in diversorio. (Luc. 2:7).
      4. Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum. Et ecce angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno. (Luc. 2:8-9).
      5. Et dixit illis angelus : Nolite timere : ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo. (Luc. 2:10).
      6. Quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. (Luc. 2:11).
      7. Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis. (Luc. 2:14).
      8. Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre ejus, et procidentes adoraverunt eum. (Mat. 2:11).
      9. Et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham. (Mat. 2:11).
      10. Maria autem conservabat omnia verba hæc, conferens in corde suo. (Luc. 2:19).

      Quartum Mysterium Gaudiosum: Præsentatio

      1. Et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Moysi, tulerunt illum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino. (Luc. 2:22).
      2. Et ecce homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon, et homo iste justus, et timoratus, exspectans consolationem Israël : et Spiritus Sanctus erat in eo. (Luc. 2:25).
      3. Et responsum acceperat a Spiritu Sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini. (Luc. 2:26).
      4. Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo, et ipse accepit eum in ulnas suas : et benedixit Deum. (Luc. 2:27-28).
      5. Nunc dimittis servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pace. (Luc. 2:29).
      6. Quia viderunt oculi mei salutare tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum. (Luc. 2:30-31).
      7. Lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuæ Israël. (Luc. 2:32).
      8. Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem ejus : Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israël, et in signum cui contradicetur. (Luc. 2:34).
      9. Et tuam ipsius animam pertransibit gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. (Luc. 2:35).
      10. Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilæam in civitatem suam Nazareth. Puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientia : et gratia Dei erat in illo. (Luc. 2:39-40).

      Quintum Mysterium Gaudiosum: Inventio in Templo

      1. Et ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem, in die solemni Paschæ. Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis Jerosolymam secundum consuetudinem diei festi. (Luc. 2:41-42).
      2. Consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Jesus in Jerusalem, et non cognoverunt parentes ejus. (Luc. 2:43).
      3. Et non invenientes, regressi sunt in Jerusalem, requirentes eum.  Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo. (Luc. 2:45-46).
      4. Sedentem in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem eos. (Luc. 2:46).
      5. Stupebant autem omnes qui eum audiebant, super prudentia et responsis ejus.  (Luc. 2:47).
      6. Et dixit mater ejus ad illum : Fili, quid fecisti nobis sic ? ecce pater tuus et ego dolentes quærebamus te. (Luc. 2:48).
      7. Et ait ad illos : Quid est quod me quærebatis ? nesciebatis quia in his quæ Patris mei sunt, oportet me esse ?  (Luc. 2:49).
      8. Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad eos.  (Luc. 2:50).
      9. Et descendit cum eis, et venit Nazareth : et erat subditus illis.  (Luc. 2:51).
      10. Et Jesus proficiebat sapientia, et ætate, et gratia apud Deum et homines.  (Luc. 2:52).