Friday, January 22, 2010

Missa in Festo Sanctae Agnetis Romanae

Didacopoli, apud s. Augustini monasterium, die vigesimo primo Januarii, more antiquo a.d. XII Kal. Feb., Missarum solemnia celebrata sunt in honorem s. Agnetis Romanae, virginis et martyris, necnon castitatis patronae. Sicut solent, fratres Parvi Oratorii et Chori Breviarii psalmistae convenerunt, cecinerunt, et pro reverendo patre Henrico Neely, O.S.A., sacrosanctum sacrificium celebrante ministraverunt. In photographia, ministri Jacobus (ad dexteram) et David adjuvant p. Henricum dum pretiosissimi Sanguinis calix elevetur.
Antea nota parabola de fatuis et prudentibus virginibus audita est. P. Henrici sermo a me Latine versus nunc sequitur:
Sponsae amicae in parabola hac, in textu Latino qui nuperrime audistis, virgines appellantur. Patres autem commentaverunt de hac evangelii sequentia significantes earum virginitatem, qua omnes fruerentur, aditum ad nuptias non spopondisse. Integritas earum, videlicet nostra in Ecclesia proprietas, satis per se non est. Sed oleum quod fatuis deest divinum amorem sive caritatem significat. Gratia enim gratum faciens, quae caritatis in nobis causa est, clavis est ut ad nuptias intremus. Media autem nocte, sponsi adventum omnino non expectantes, parati esse debemus. Cotidie nobis providendum est ut parati simus, ut aperti simus, ut in gratuito unionis cum Deo statu simus, qui est Dei donum pro nobis, videlicet gratia gratum faciens, sive coelestis vita hic in terra anticipata.
Utinam nos omnes simus semper parati sicut Agnes puella fuit!
Ligamen pulsate ut proprium Missae in cantu Gregoriano audiatis.

Saturday, December 19, 2009

Optationes de Christi Natali Die

Omnibus lectoribus ex imo corde felicem Christi natalem diem exoptamus. Prosperus quoque annus vobis sit in Christo Jesu Domino et Salvatore nostro.

Saturday, November 14, 2009

Missarum solemnia in honorem beati Didaci, sancti patroni Didacopoleos


Idibus Novembribus, apud monasterium s. Augustini, fratres Parvi Oratorii Didacopoli et psalmistae Chori Breviarii Missae celebrationem curaverunt in honorem sancti Didaci Complutensis, cujus nomine Urbs Praeclarissima Americae nuncupatur. P. Henricus Neely, O.S.A. Missam celebravit, ministrante ei fatre Davide. Sanctus Didacus, frater franciscanus laicus, natus est ca 1400 Sancto Nicolao in Baetica Provincia, obiit die 12 Novembris anno 1463 Compluto. Anno 1602, mense Novembri, Sebastianus Vizcainus, navi Sanctus Didacus cognominata, pervenit usque ad litora nostra, quae ad eundem sanctum virum commendavit. Deinde, cum nautae de navi descendissent, pridie Idus Novembres, die sancti Didaci festo secundum franciscanum calendarium, p. Antonius de Ascensione sacrum celebravit, quod prima vice in Alta California factum est.
Sanctus Didacus multis virtutibus claruit sed praecipue humilitate, sicut etiam oratio diei monet:
Omnipotens sempiterne Deus, qui dispositione mirabili infirma mundi eligis, ut fortia quaeque confundas: concede propitius humilitati nostrae; ut piis beati Didaci Confessoris tui precibus, ad perennem in caelis gloriam sublimari mereamur.
Numquam sat humilitas nobis est: sancte Didace, ora pro nobis!

Gratias agimus Jonathae qui duas photographias cepit:

Audite cantus gregorianos quos in Missa cecinimus:

Motum per eSnips.com

Sunday, November 8, 2009

Ad vesperas omnium sanctorum



Pridie Kalendas Novembres psalmistae Chori Breviarii et fratres Parvi Oratorii Didacopoli, a Davide Lanfranchi praeside cetus "Una Voce" invitati, Sanctum Joannem Capistranum processerunt ut ibi preces vespertinas in honorem sanctorum omnium canerent, in sacello Beato Juniperi Serrae dicato. Hebdomadarius rev. p. Victor Szczurek, O. Praem. factus est, sedule ei magistro caeremoniarum Aethio Selvaggi adjuvante. Inter musicos, laudamus fratrem Joannem, qui organum pulsavit, et membra Delinae familiae. Post solemnem celebrationem, chartulae inscriptionis ad Pretiosissimi Sanguinis fraternitatem, quae Londinio a fratre Jacobo missae erant, inter fratres distributae sunt. Deinde, libenter multi cenam sumpserunt apud tabernam.

Sunday, November 1, 2009

De septem ecclesiarum peregrinatione



Die vicesimo quarto Octobris, psalmistae Chori Breviarii et fratres Parvi Oratorii Didacopoli ambulaverunt secundam peregrinationem septem ecclesiarum ab ecclesia sanctae Annae usque ad ecclesiam Immaculatae Conceptionis. Prima peregrinatio anno praeterito facta est, sicut fortasse meministis. Mane sabbati, fratres convenerunt apud ecclesiam sanctae Annae, habitus fraternitatis Pretiosissimi Sanguinis induerunt, et, audito Missae sacrificio, iter inceperunt, ferentes secum simulacrum beatae virginis Mariae. Comitati sunt cum eis rev. pater Federicus Masutti, F.S.S.P. qui confessiones audivit, quattuor milites Christophori Columbi, et alii amici. Multae decades Rosarii mariani recitatae sunt et multi hymni canti pro multorum intentionibus. Adfuerunt inter membra Chori Breviarii Jacobus, et inter fratres Thomas, Richardus, Georgius, David, Robertus. Joannes tussi laborabat et non potuit adfuere. Pro eo quoque preces effusae sunt et gratias Deo agamus quod nunc bene se habet.

Friday, October 16, 2009

Proprium Missae in Honorem S. Eduardi Confessoris

http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/a/a8/EdtheCon.jpg
Sanctus Eduardus confessor et rex Angliae natus est circa annum 1004 et mortuus die 5 Januarii 1066. Edoardo regnante, pace et prosperitate Anglici fruebantur et, post ejus obitum, boni regis memoria longe servata est. Plus de sancto Eduardo legitur in Actis Sanctorum. Ideo libenter Fratres Parvi Oratorii necnon Chori Breviarii psalmistae Missarum solemnia in s. Eduardi honorem paraverunt, die decimo tertio Octobris apud Monasterium s. Augustini, Didacopoli. Missam bene celebravit rev. p. Henricus Neely. Ut proprium Missae, quod dicitur "Os Justi" ex primis verbis Introitus, qui est cantus canendus cum sacerdos presbyterium ingreditur, audiatis, hoc instrumento utimini:

Motum per eSnips.com

Wednesday, September 30, 2009

Missa in honorem sancti Wenceslai, Ducis Bohemiae et Martyris



Die 28vo Septembris, fratres Parvi Oratorii Didacopoli et psalmistae Chori Breviarii celebrationem sanctae Missae curaverunt in honorem sancti Wenceslai. Missarum solemnia celebravit rev. pater Henricus Neely, O.S.A. , ministrante ei fratre Davide. Alii fratres a fratre Joanne directi cecinerunt Kyrie ad libitum "Clemens Rector", Gloria V, et reliqua ex ordinario nono. Electi autem cantores proprio Missae vocem dederunt. Vos quoque eos audire potestis hinc:

Motum per eSnips.com


Pater Henricus indutus est vestimenta quae urbanissime mutuo dederat rev. d. Federicus Masutti, F.S.S.P. Nam desunt nobis vestimenta rubra ad martyrum celebrandas festas dies et desunt etiam virida, violacea, rosacea, necnon aurea. Si nobis ea possitis donare, quaeso, epistulam electronicam mittatis.