Monday, September 11, 2017

Imagines Hesternarum Vesperarum

Heri, dominica XIV post Pentecosten, preces vespertinas cecinimus in ecclesia divo Joanni a Cruce dicata. Hebdomadarius autem fuit rev. diaconus Jacobus Stanley, qui, precibus expletis, benedictionem SS. Sacramenti perfecit.