Tuesday, August 16, 2011

Preces vespertinae in assumptione beatae Mariae virginis.

A.d. XIX Kal. Sep. A.D. MMXI, (more moderno, 14a Augusti), hora XVIII, preces vespertinas in honorem beatae Deiparae in caelum assumptae cecinimus apud monasterium s. Augustini,  rev. p. Harrio Neely, O.S.A. hebdomadario. Gavisi autem sumus quia plures clerici ad sacrificium vespertinum adfuerunt, nempe rev. p. Paulus J. Shaughnessy, S.J. et clerici Russici quidam qui Thermis Carolinis (vulgo, Carlsbad) in California venerunt. Gratias omnibus habemus!
Thomas, David et pater Harrius Neely.
Nos omnes cum patre Harrio.
Cum patre Paulo J. Shaughnessy, S.J. et clericis Russicis.