Saturday, December 19, 2009

Optationes de Christi Natali Die

Omnibus lectoribus ex imo corde felicem Christi natalem diem exoptamus. Prosperus quoque annus vobis sit in Christo Jesu Domino et Salvatore nostro.

Saturday, November 14, 2009

Missarum solemnia in honorem beati Didaci, sancti patroni Didacopoleos


Idibus Novembribus, apud monasterium s. Augustini, fratres Parvi Oratorii Didacopoli et psalmistae Chori Breviarii Missae celebrationem curaverunt in honorem sancti Didaci Complutensis, cujus nomine Urbs Praeclarissima Americae nuncupatur. P. Henricus Neely, O.S.A. Missam celebravit, ministrante ei fatre Davide. Sanctus Didacus, frater franciscanus laicus, natus est ca 1400 Sancto Nicolao in Baetica Provincia, obiit die 12 Novembris anno 1463 Compluto. Anno 1602, mense Novembri, Sebastianus Vizcainus, navi Sanctus Didacus cognominata, pervenit usque ad litora nostra, quae ad eundem sanctum virum commendavit. Deinde, cum nautae de navi descendissent, pridie Idus Novembres, die sancti Didaci festo secundum franciscanum calendarium, p. Antonius de Ascensione sacrum celebravit, quod prima vice in Alta California factum est.
Sanctus Didacus multis virtutibus claruit sed praecipue humilitate, sicut etiam oratio diei monet:
Omnipotens sempiterne Deus, qui dispositione mirabili infirma mundi eligis, ut fortia quaeque confundas: concede propitius humilitati nostrae; ut piis beati Didaci Confessoris tui precibus, ad perennem in caelis gloriam sublimari mereamur.
Numquam sat humilitas nobis est: sancte Didace, ora pro nobis!

Gratias agimus Jonathae qui duas photographias cepit:

Audite cantus gregorianos quos in Missa cecinimus:

Motum per eSnips.com

Sunday, November 8, 2009

Ad vesperas omnium sanctorum



Pridie Kalendas Novembres psalmistae Chori Breviarii et fratres Parvi Oratorii Didacopoli, a Davide Lanfranchi praeside cetus "Una Voce" invitati, Sanctum Joannem Capistranum processerunt ut ibi preces vespertinas in honorem sanctorum omnium canerent, in sacello Beato Junipero Serrae dicato. Hebdomadarius rev. p. Victor Szczurek, O. Praem. factus est, sedule ei magistro caeremoniarum Aethio Selvaggi adjuvante. Inter musicos, laudamus fratrem Joannem, qui organum pulsavit, et membra Delinae familiae. Post solemnem celebrationem, chartulae inscriptionis ad Pretiosissimi Sanguinis fraternitatem, quae Londinio a fratre Jacobo missae erant, inter fratres distributae sunt. Deinde, libenter multi cenam sumpserunt apud tabernam.

Sunday, November 1, 2009

De septem ecclesiarum peregrinatione



Die vicesimo quarto Octobris, psalmistae Chori Breviarii et fratres Parvi Oratorii Didacopoli ambulaverunt secundam peregrinationem septem ecclesiarum ab ecclesia sanctae Annae usque ad ecclesiam Immaculatae Conceptionis. Prima peregrinatio anno praeterito facta est, sicut fortasse meministis. Mane sabbati, fratres convenerunt apud ecclesiam sanctae Annae, habitus fraternitatis Pretiosissimi Sanguinis induerunt, et, audito Missae sacrificio, iter inceperunt, ferentes secum simulacrum beatae virginis Mariae. Comitati sunt cum eis rev. pater Federicus Masutti, F.S.S.P. qui confessiones audivit, quattuor milites Christophori Columbi, et alii amici. Multae decades Rosarii mariani recitatae sunt et multi hymni canti pro multorum intentionibus. Adfuerunt inter membra Chori Breviarii Jacobus, et inter fratres Thomas, Richardus, Georgius, David, Robertus. Joannes tussi laborabat et non potuit adfuere. Pro eo quoque preces effusae sunt et gratias Deo agamus quod nunc bene se habet.

Friday, October 16, 2009

Proprium Missae in Honorem S. Eduardi Confessoris

http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/a/a8/EdtheCon.jpg
Sanctus Eduardus confessor et rex Angliae natus est circa annum 1004 et mortuus die 5 Januarii 1066. Edoardo regnante, pace et prosperitate Anglici fruebantur et, post ejus obitum, boni regis memoria longe servata est. Plus de sancto Eduardo legitur in Actis Sanctorum. Ideo libenter Fratres Parvi Oratorii necnon Chori Breviarii psalmistae Missarum solemnia in s. Eduardi honorem paraverunt, die decimo tertio Octobris apud Monasterium s. Augustini, Didacopoli. Missam bene celebravit rev. p. Henricus Neely. Ut proprium Missae, quod dicitur "Os Justi" ex primis verbis Introitus, qui est cantus canendus cum sacerdos presbyterium ingreditur, audiatis, hoc instrumento utimini:

Motum per eSnips.com

Wednesday, September 30, 2009

Missa in honorem sancti Wenceslai, Ducis Bohemiae et Martyris



Die 28vo Septembris, fratres Parvi Oratorii Didacopoli et psalmistae Chori Breviarii celebrationem sanctae Missae curaverunt in honorem sancti Wenceslai. Missarum solemnia celebravit rev. pater Henricus Neely, O.S.A. , ministrante ei fratre Davide. Alii fratres a fratre Joanne directi cecinerunt Kyrie ad libitum "Clemens Rector", Gloria V, et reliqua ex ordinario nono. Electi autem cantores proprio Missae vocem dederunt. Vos quoque eos audire potestis hinc:

Motum per eSnips.com


Pater Henricus indutus est vestimenta quae urbanissime mutuo dederat rev. d. Federicus Masutti, F.S.S.P. Nam desunt nobis vestimenta rubra ad martyrum celebrandas festas dies et desunt etiam virida, violacea, rosacea, necnon aurea. Si nobis ea possitis donare, quaeso, epistulam electronicam mittatis.

Saturday, September 26, 2009

Vesperae XVI Dominicae post Pentecosten cum Ronaldo


Die vigesimo mensis Septembris, preces vespertinas publice cecinimus apud Monasterium sancti Augustini, Didacopoli. Hebdomadarius fuit rev. p. Henricus Neely, O.S.A. Deinde rev. p. Federicus Masutti, F.S.S.P. sanctissimum altaris Sacramentum exposuit ut fideles eum adorarentur et benedixit eis. Perlaeti sumus quia frater Ronaldus, qui in Afghania stipendium merebat, reversus est domum sanus corpore et mente. In imagine photographica illum potestis videre, secundum ex sinistra, canentem beatae Mariae virginis litaniam. Bene redivisti, Ronalde!

Friday, September 11, 2009

Missa in Festo Sanctae Joannae Franciscae Fremiot

Die vigesimo primo Augusti psalmistae Chori Breviarii et fratres Parvi Oratorii Didacopolitani sanctam Missam in honorem s. Joannae Franciscae Fremiot paraverunt apud monasterium s. Augustini. Hoc legitur de s. Joanna Francisca in Martyrologio Romano:
[Saint Jeanne de Chantal]
Sanctæ Joánnæ-Francíscæ Frémiot de Chantal, Víduæ, quæ Ordinis Sanctimoniálium Visitatiónis sanctæ Maríæ fuit Institútrix, cujus dies natális recólitur Idibus Decémbris.

Plus legi potest de sancta muliere illa in lectionibus Divini Officii ad matutinum. Sacrosanctum sacrificium pulchriter celebravit reverendus p. Henricus Neely, O.S.A., optima voce praeditus, fratre nostro Davide bene ei ministrante. Aderat alter minister, amicus Davidis quidam, cujus nomen non memini. Post salutationes angelicas, p. Henricus Missam incepit, cum nos caneremus introitum. Ordinarium Missae quartum fuit. Vos quoque potestis voces nostras audire et praesertim vocem praecentoris nostri Joannis suavem, tamen doleo quia photographiae desunt.


Motum per eSnips.com

Monday, September 7, 2009

Quomodo Discatis Linguam Latinam.


Patricius, Anglicus vir qui hic habet commentarium suum, scire vult quae exercitia de lingua Latina facienda sint. Puto necesse esse ut discamus linguam Latinam vivam. Nam facilius linguam vivam discere est quam mortuam et leviores animos habemus si possumus de quotidianis rebus loqui necnon ludere cum verbis. Pro Catholicis, optimus quisque est Cursus Lingua Latinae Vivae, scriptus a Patre Suitberto H. Seidl, a Sancto Johanne a Cruce, O.C.D. Cursus ille editus est a Familia Sancti Hieronymi, cujus sodalis ego quoque sum, quae favet linguam Latinam ut linguam Ecclesiae Catholicae vivam. Membra Familiae Magisterium Ecclesiae Catholicae sequuntur, diligunt Summum Pontificem, conantur sanctam vitam ducere et saepe linguae Latinae studere. Semel in anno convenimus in Cenaculum ut Latine oremus, acroases audiamus, et inter nos loquamur per unam hebdomadam.
Si invenire vultis auxilium gratuitum ad Latinum vivum discendum, Colloquia Cottidiana in situ Johannis Piazza vobis commendo.

Sunday, August 16, 2009

In Primis Vesperis Assumptionis Beatae Mariae Virginis


Psalmistae Chori Breviarii Didacopolatini, una cum Fratribus Parvi Oratorii Didacopoli, preces vespertinas in vigilia Assumptionis Beatae Mariae Virginis cecinerunt apud Monasterium Sancti Augustini.


Pater Federicus Masutti, F.S.S.P. hebdomadarius fuit, prima ei nobiscum canente vice. Utinam multoties hoc fiat!



Sex Fratres Parvi Oratorii in choro aderant, inter quos Georgius Pecorarius, Ricardus Dawes, Robertus Lionellus, Thomas Grisius, David Turris. Tamen Johannes Polhamus organum pulchriter cecinit. Inter membra Chori Breviarii bene cecinerunt Jonathas Velascus, Andreas Morales, necnon Jacobus Covaltus, qui prima vice magisterio ceremoniarum functus est.

Membra Chori Breviarii et Fratres Parvi Oratorii Didacopoli sub Beatae Mariae in caelum Assumptae praesidium se ponunt: ora pro nobis, Sancta Dei Genetrix, ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Friday, July 17, 2009

10 Julii: In Festo SS. Septem Fratrum et Rufinae ac Secundae Virginum et Mart.



Die hujus mensis decimo, fratres Parvi Oratorii Didacopolitani et psalmistae Chori Breviarii celebraverunt diem festum SS. Septem Fratrum et Rufinae ac Secundae Virginum et Martyrum apud monasterium S. Augustini, ubi Rev. P. Henricus Neely, O.S.A. Missam cecinit erga ritum antiquiorem. Frater David pro P. Henrico attente ministravit, cum alii Missae ordinarium ac proprium canerent. Secundum antiquum Martyrologium Romanum, fratres illi S. Felicitatis filii erant. Sed in recentiori ejusdem Martyrologii editione legitur eos spiritali fraternitate solum conjunctos esse. Proprium Missae pulcherrimum est et multas de fraternitate imagines oculis nostris praeponet. Deus concedat nobis caritatis augmentum ut his diebus imitemur Septem Fratres in testificanda Catholica fide et semper dirigamus aciem spei nostrae in Deum et non in hominem. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

Potestis hic audire cantus Gregorianos quos cecinimus:

Motum per eSnips.com

Saturday, June 6, 2009

In Festo Sancti Philippi Nerii, A.D. MMIX

Quam jucundum fuit hoc anno diem sancti patroni nostri festum celebrare! Frater Esselega a Kentuckia evolavit ut caerimonias de Sancto Philippo Nerio dirigeret, frater Robertus a Kansia, frater Vagonius raedam gubernavit ab Arausicana provincia; adfuerunt etiam frater Christianus cum patre suo et amicus noster ac musicus illustris Gifreus, qui Sacramento venerat. Solus frater Ronaldus, cum stipendia mereat in Afghania, non adfuit corporaliter sed tantummodo spiritualiter. Nobis tamen misit pulcherrimam sacram Sancti Philippi imaginem ex qua carthulae ad fideles distribuendae multiplicatae sunt.

Die dominico, exercitia Oratorii cecinimus in ecclesia cathedrali, cum Domina Alison Leudecke pulcherrime organo caneret. Primum fratres canabant cantum Gregorianum, deinde domina Leudecke musicam a musicis Francogallicis compositam super melodias illas organo mirabiliter sonabat. Rev. Pater Carolus N. Gismondi, F.S.S.P. ferventi oratione animos amovuit.

Feria prima solemnes preces vespertinas Coronati in ecclesia Sacro Cordi Jesu dicata cecinimus. Hebdomadarius fuit Pater Carolus Gismondi, adsistentibus Rev. Dom. Josepho Zepeda, F.S.S.P. et Justino Ramos, Ord. Praem.
Postremo, feria secunda sed et die festo Patroni nostri, Missarum solemnia celebrata sunt ab eisdem clericis in ecclesia Sanctae Annae. Deo gratias. Sancte Philippe, protector noster, fac ut corda memoriam tuam servantium Sancti Spiritus caritatem quoque experiantur!

Aliae photographiae: hic, hic, hic, et hic.

Tuesday, May 19, 2009

Pater Coemgenus in Nova Paroecia

Reverendus dominus Coemgenus, qui nos visitavit hebdomada praeterita et pro Parvi Oratorii fratribus ac Chori Breviarii membris Missarum solemnia celebravit necnon preces vespertinas, officium in nova paroecia accepit ab Episcopo suo, reverendissimo domino Paulo Josepho Swain. Episcopus Paulus Josephus ab ecclesia Spiritus Sancti ad illam Jesu Sacri Cordis patrem Coemgenum transtulit. Jesu Sacri Cordis ecclesia pulchra esse videtur, Gothico genere exstructa, et habens fenestras tinctas. Optamus amico nostro ut bene se habeat illic et possit reverenter celebrare ambobus Romani Ritus formis ad majorem Dei gloriam, pro bono suo, et ad Christi fidelium aedificationem sanctificationemque.

Saturday, May 2, 2009

Pater Coemgenus Venturus Didacopolin

Reverendus dominus Coemgenus Zilverberg a dioecese Siouxormensi Didacopolin venturus est die octavo hujus mensis. Pater Coemgenus optime loquitur Latine et vox ejus auditur in situ interretiali cui nomen est Voce Alta, ubi ille legit Catechismum Ecclesiae Catholicae et alia documenta Catholica. Cum adsit Didacopoli, pater Coemgenus celebrabit Missam erga missale Romanum novum apud monasterium s. Augustini, die nono, hora nona. Fratres Parvi Oratorii una cum membris Chori Breviarii Latine canabunt ordinarium necnon proprium Missae in honorem beatae Mariae virginis, sacerdote ad orientem celebrante. Postero die, hora 18 et 45 minutis, in ecclesia s. Mariae, Absconditi, fratribus iterum ministrantibus, reverendus dominus Coemgenus fiet hebdomadarius in celebratione precum vespertinarum secundum antiquiorem ordinem. Didacopolin tandem relinquet die decimo quarto. Optamus patri Coemgeni bonam vacationem in urbe pulcherrima nostra.


Monday, April 13, 2009

Semper et ubique...Felicem Pascham












Chorus Breviarii Didacopolitanus omnibus solemne paschale gaudium exoptat. Gratias vobis agimus pro patrocinio vestro per annum praeteritum, desiderantes canere Christi laudes cantu, psalmis, et canticis per annum venientem nostrum octavum.

Tuesday, March 24, 2009

Pelliculae de precibus vespertinis

Benignissima dominula Rachel Gray, quae Didacopolin venerat Angelopoli ad Vesperas audiendas, mihi misit aliquas pelliculas ab ea impressas per preces vespertinas. Hae sunt de novissimis Vesperis Dominica quarta Quadragesimae celebratis in ecclesia Sanctae Annae:




Hymnus Anglicus cantus est cum accederemus ad presbyterium.



Rev. Pater Carolus Gismondi, F.S.S.P. celebrationem incipit.



In fine precum vespertinarum canimus alterum hymnum Anglicum procedentes a sanctuario.

----------------------

Pelliculae haec impressae sunt die 23io Novembris, A.D. 2008, ultima Dominica post Pentecosten.















Miram ecclesiae sanctae Annae renovationem cernere potestis. Pluteus enim et pavimentum marmorei positi sunt in presbyterio.

Sunday, March 8, 2009

De Audienda Latinitate Christiana (Pars III)


Pater Félix Sanchez Vallejo, S.J. (1918 - 2004) professor fuit apud Pontificiam Universitatem Gregorianam. Ille sacerdos scripsit partim Latine partim Italice librum cui nomen est "Breviter sed Quotidie", ubi lectorem hortabatur ad discendam Linguam Latinam. Pro unoquoque die anni Pater Felix brevem Latini auctoris lectionem elegit, interspersis ejusdem Patris salsis commentariolis, ut lector disceret paulatim pulcherrimam linguam. Pater situm interretiale etiam creavit in quo liber ejus totus contineretur. Potes nunc invenire aliquas Patris Felicis lectiones in situ Vivarii Novi, quod est Academia ad studia litterarum Graecarum Latinarumque fovenda:

Lectio scriptorvm classicorvm

Non omnes lectiones pertinent ad rem Christianiam, sed etiam opera scripta ab optimis gentilibus auctoribus lecta sunt a Patre Felice. Grati simus Patri Felici et parvam precem pro ejus requie effundamus:

Deus, qui inter apostolicos sacerdotes famulum tuum Felicem sacerdotali fecisti dignitate vigere: praesta, quaesumus; ut eorum quoque perpetuo aggregetur consortium. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

Thursday, February 5, 2009

Sanctus Franciscus Assisiensis de rebus pretiosis in cultu divino

Homines quidam, tum cupidi rerum novarum cum ignari antiquarum, objurgant nos diligentes traditionalem liturgiam quia volunt Ecclesiam pauperem esse, cum talis esset temporibus Apostolorum. Saepe, cum aspexerint imagines ubi sint pulchra vestimenta, calices pretiosi, candelabra aurea, valde dolentes recolunt memoriam sancti Francisci Assisiensis, qui divitias repudiavit et dominam Paupertatem desponsavit. Re vera sanctus Franciscus voluit se pauperem esse, sed legamus quid scriptum sit ab eo de hoc argumento:

In Epistola ad Clericos I, Franciscus lamentat:

quam viles sint calices, corporales et linteamina, ubi sacrificatur corpus et sanguis ejusdem Et a multis in locis vilibus collocatur et relinquitur

Deinde praecepit ut remedium cito apponatur:
et ubicumque fuerit sanctissimum corpus Domini nostri Jesu Christi illicite collocatum et relictum, removeatur de loco illo et in loco pretioso ponatur et consignetur.
Et similiter in Epistola ad Clericos II,
quam viles sint calices, corporalia et linteamina, ubi sacrificatur corpus et sanguis Domini nostri. Et a multis in locis vilibus relinquitur,
Ex hoc patet s. Franciscum magnam devotionem erga venerabile altaris sacramentum habuisse. Vir Dei tamen ad amorem Creatori significandum non erubuit uti rebus creatis pretiosis et pulchris.

Scripsit etiam in Epistola ad Custodes I:
Calices, corporalia, ornamenta altaris et omnia, quae pertinent ad sacrificium, pretiosa habere debeant. Et si in aliquo loco sanctissimum corpus Domini fuerit pauperrime collocatum, iuxta mandatum Ecclesiae in loco pretioso ab eis ponatur et consignetur et cum magna veneratione portetur et cum discretione aliis ministretur.
Deinde in Testamento ejus ista verba leguntur:

Et haec sanctissima mysteria super omnia volo honorari, venerari et in locis pretiosis collocari.
Per totum tempus vitae suae, vir Dei Franciscus hortatus est fratres suos ut abrenuntiarent divitias sed numquam voluit eos uti vilibus rebus ad colendum Deum.

Sanctus Franciscus amplectat simulacrum Pueri Jesu mirabiliter in vitam ductum. Sanctus pretiosa dalmatica vestitus est, cum antea diaconus factus sit. Sacerdos et subdiaconus similibus vestimentis vestiti adsistunt apud altare, ubi calix aureus visibilis est.
(Fons: Web Gallery of Art)