Sunday, December 21, 2014

Gaudete in Domino semper: iterum dico gaudete.


Die dominica III Adventus,  ante diem undevicesimam Kalendas Januarias, congregati sumus in ecclesia sancto Vincetio a Paulis dicata ad preces vespertinas canendas. Illa autem dominica Adventus Ecclesia meditatur circa verba beati Pauli apostoli ad Philippenses. Doctor enim gentium jube nos christiana modestia gaudere, expectantes adventum Domini. Propterea in Ecclesia Romana sacerdotes, depositis vestimentis violaceis, induuntur rosaceis ad guadium significandum. Expectemus ergo adventum Domini nostri Jesu Christi, veri Dei et veri hominis, qui venit puer ad redimendos nos et veniet cum gloria ad judicandos nos. 

Felicem Christi natalem vobis exopto, carissimi lectores!

Untitled
Nos omnes cum reverendo domino Eugenio Sta.Ana, rosaceo pluviale indutus.
Untitled
Cantor intonat hymnum pro hebdomadario
Untitled
Adoramus sanctissimum altaris Sacramentum
Untitled
Venaramur effigiem Matris Dei, Mariae sanctissimae.

Monday, December 1, 2014

Vesperae in oppido Ramonae

Pridie Kalendas Decembres, preces vespertinae cantae sunt in ecclesia Cordi Immaculato B.M.V. dicata in oppido Romonae. Fratres enim et psalmistae ad colloquium de re liturgica invitati erant ut ostenderent quomodo Vesperae celebrarentur erga ritum Romanum antiquiorem. Hebdomadarius autem fuit rev. dominus Andreas Ramos, parochus. In choro aderant etiam diaconi duo, qui in paroecia illa ministrant. Gaudeamus quidem quod caerimomia placuerit et domino Andreae et  gregi ejus, ac mentes omnium ad Deum  elevaverit.  Exoptamus autem sanctum Adventum omnibus lectoribus.

Dominus Andreas legit orationem
Idem
Tabernaculum positum est super altare in apse collocatum

Idem

Nos omnes cum domino Andrea, diaconis, et ministrantibus.

Joannes Polhamus cum colloquii factoribus.

Sunday, November 23, 2014

In festo Sanctae Caeciliae Virginis et Martyris

Ante diem X Kalendas Decembres, Romana Ecclesia colit celeberrimam Sanctam Caeciliam, patronam musicorum. Qua de causa hoc patrocinium factum sit, non est hic memorandum. Fratres autem Parvi Oratorii una cum psalmistis Chori Breviarii illam Caeciliam honoraverunt ministrantes ac canentes in Missa a rev. domino Richardo Perozich oblata in ecclesia Immaculatae Conceptionis. Putamus autem, ex anno MCMLXIX, primo missarum solemnia erga ritum antiquiorem ibi celebrata esse. Musici vero mercenarii cecinerunt ordinarium pulcherrimum, nomine Missa super Dixit Maria a Joanne Leone Hassler scriptum. Mox quidem  cinematographicas mittemus vobis, nunc autem inspicite photogrammata aliqua.








Wednesday, November 5, 2014

Commemoratio omnium fidelium defunctorum

Hoc anno commemoratio omnium fidelium defunctorum ante diem tertium Nonas Novembres facta est, cum ante diem quartum dies dominicus esset. Propterea congregati sumus ad ecclesiam s Caroli Borromaei in Litore Imperiali, ubi rev. dominus Burtus sacrosanctum Missae sacrificium obtulit pro animabus omnium christifidelium defunctorum. Quo perfecto, absolutio super tumulum secuta est.  

V. Réquiem ætérnam dona eis, Dómine.
R. Et lux perpétua lúceat eis.
V. Requiescant in pace.
R. Amen.

Dominus Burtus ante vestitionem
Prex ad St. Philippum Nerium a Cardinale Baronio scripta ante Missam recitatur
Evangelium Anglice legitur
Elevatio Calicis
Communio Christifidelium
Acolythi, cruciferarius et thuriferarius eunt ante tumulum

Libera me, Domine

Incensatur tumulus

Vacantes in sacristia 

Sunday, November 2, 2014

In Festo Sanctorum Omnium, ad primas Vesperas

Pridie Kalendas Novembres, consuetudinem servantes, cecinimus primas Vesperas Omnium Sanctorum in ecclesia Dominae Nostrae Rosarii in Parva Italia. Hebdomadarius autem fuit parochus rev. p. Josephus Tabigue,  C.R.S.P. Sicut ex pulchris imaginibus patet, plurimi in sanctuario fuimus, pueri, adulescentes, juvenes, viri et senes. Quod maxime congruit festo multitudinem varietatemque sanctorum celebranti.

Untitled
Untitled
Untitled
Untitled
Untitled
Untitled
Untitled
Untitled
Untitled
Untitled
Untitled
Untitled
Untitled
Untitled

Monday, October 13, 2014

Dominica XVIII Post Pentecosten: ad Vesperas

Sicut jam fecimus mense praeterito, et hoc mense congregati sumus ad Sanctum Vincetium a Paulis ut canerent preces vespertinas. Imagines autem quas videtis factae sunt a filiolis fratris nostri Jonathae. Qui vero optimus praeceptor liberorum suorum videtur, cum docuerit eos tam artificiose machina photographica uti. Lux enim vespertina in imaginibus suffulgens ad quietem meditationemque adducit.
IMG_0010_B 
IMG_0012_B
IMG_0015_B

Monday, October 6, 2014

Processio Eucharistica


Heri, a.d. III Nonas Octobres, fratres et psalmistae adjuverunt rev. patrem Josephum Tabigue, C.S.R.P. in Eucharistica processione ab ecclesia Dominae nostrae Rosarii dicata, per Parvae Italiae vias, usque ad portum. Quattuor autem fratres induti Pretiosissimi Sanguinis nigris rubrisque vestibus, ciborium  sustinebant, alii quidem candelas gerebant. Concedat ergo nobis Deus  ut per Sacramento proximitatem, fiat arcta unio cum Ejus divinitatate. 







Thursday, October 2, 2014

Missa in honorem sanctorum archangelorum


Ante diem III Kalendas Octobres, in festo sanctorum archangelorum Michaelis, Gabrielis et Raphaelis, reverendus dominus Petrus Navarra, parochus ecclesiae s. Joanni a Cruce dicatae, Lemoneto in California, sacrosanctum Missae sacrificium obtulit. Ritus quidem erga novum missale Romanum a Papa Paulo VI promulgatum factus est, ars autem celebrandi antiqua pietate effulsit. Fratres enim Parvi Oratorii ac Chori Breviarii psalmistae ministraverunt ad altare necnon cantus Gregorianos cecinerunt. Sacerdos autem ipse, conversus ad Dominum, lingua Latina sacrum celebravit. Cum homines saepissime de liturgia nova et vetere disputent,  sive extollentes sive deprecantes utriusque virtutem, patet tamen  antiquae spiritum formae in novae corpus quodam modo inseri posse ad majorem Dei gloriam atque Christifidelium aedificationem.





Monday, September 22, 2014

Preces vespertinae in ecclesia s. Vincentii a Paulo cantae sunt


Heri, ante diem XI Kalendas Octobres, dominica XV post Pentecosten, reversi sumus ad ecclesiam s. Vincentio a Paulo dicatam ut caneremus preces vespertinas cum hebdomadario reverendo domino Eugenio Sanctae Annae. Precibus expletis,  exercitia Oratorii perfecimus in honorem sancti patris nostri Philippi Nerii. Statuimus autem iterum preces Vespertinas illic habendas ante diem IV Idus Octobres.

Wednesday, September 10, 2014

A Maria sanctissima coepimus

Post aestivam intermissionem, die 8o Septembris (ante diem VI Idus Septembres) fratres Parvi Oratorii ac Chori Breviarii psalmistae reversi sunt ad ecclesiam s. Carolo Borromaeo dicatam et Litore Imperiali (vulgo Imperial Beach) sitam ut preces Vespertinas in nativitate Beatae Mariae Virginis canerent.  Hebdomadarius iterum fuit reverendus dominus Burtus Boudoin, adjutor parochi. Magnus autem concursus populi factus est, cum plures mulieres Immaculatam Conceptionem colentes adessent. Cum nostrae salutis exordium a Maria sit, dies festus quidem aptissimus fuit ut ad opus Dei rediremus.  Gratias propterea agamus Domino nostro Jesu Christo, vero Deo et homine, qui dignatus est per Virginem nasci, ut nos Patri reconciliaret et Spiritum adoptionis donaret. 


Saturday, September 6, 2014

Episcopus Cyrillus Flores hodie obiit.


Hodie Episcopus Didacopolitanus Reverendissimus Dominus Cyrillus Flores morbo crudeli mortuus est. Memores autem sumus quod nondum abhinc unum annum Episcopus Sanctissimum Sacramentum ostendebat et Christifidelibus benedicebat, fratribus ciborium sustinentibus. Tunc Quem sub specie panis gerebat, nunc  facie ad faciem videt, Regem regum et Dominum dominantium. Oremus ergo pro requie Antistitis nostri aeterna, pro familia ejus, et pro dioecesi Didacopolitana.

Ex Missale Romano:
Deus, qui inter apostolicos Sacerdotes famulum tuum Cyrrilum pontificali fecisti dignitate vigere: praesta, quaesumus; ut eorum quoque perpetuo aggregetur consortio. Per Dominum.

Tuesday, September 2, 2014

Novena pro Christianis persecutionem patientibus

Plurimi sunt, pro dolor!, Christifideles qui praesertim in partibus Asiae persecutionem diram patiuntur. Propter quod,  fratrum nostrorum memores, oremus pro eorum salute Novenam ad Sanctum Nomen Beatae Mariae Virginis, incipientes die 4o Septembris usque ad 12um, quo festum illum celebrabitur. Quotidie ergo recitemus Rosarium Marianum atque hanc pulcherrimam a sancto Bernardo Claravellensi precem compositam:

 O quisquis te intelligis in hujus saeculi profluvio magis inter procellas et tempestates fluctuare, quam per terram ambulare; ne avertas oculos a fulgore hujus sideris, si non vis obrui procellis. Si insurgant venti tentationum, si incurras scopulos tribulationum, respice stellam, voca Mariam. Si jactaris superbiae undis, si ambitionis, si detractionis, si aemulationis; respice stellam, voca Mariam. Si iracundia, aut avaritia, aut carnis illecebra naviculam concusserit mentis, respice ad Mariam. Si criminum immanitate turbatus, conscientiae foeditate confusus, judicii horrore perterritus, barathro incipias absorberi tristitiae, desperationis abysso; cogita Mariam. In periculis, in angustiis, in rebus dubiis, Mariam cogita, Mariam invoca. Non recedat ab ore, non recedat a corde; et ut impetres ejus orationis suffragium, non deseras conversationis exemplum. Ipsam sequens non devias: ipsam rogans non desperas: ipsam cogitans non erras. Ipsa tenente non corruis; ipsa protegente non metuis; ipsa duce non fatigaris; ipsa propitia pervenis.

HOMILIA II. In Luc. I, 26, 27.
PL 183, 70C-D, 71A

Saturday, August 23, 2014

De Cenaculo Familiae Sancti Hieronymi in Alabama habito

Nuper accepi, amici, imaginas aliquas de Cenaculo Familiae Sancti Hieronymi quod in urbe Mobile, in Alabama factum est a die 31o Julii usque ad 5um Augusti. Tris enim illic Cenaculum occurit apud Monasterium Visitationis, cujus moniales semper benignas erga nos se ostenderunt. Sicut in annis praeteritis, lingua Latina usi sumus non tantum in orationibus sed et in colloquiis cottidianis.  Proximo autem anno, Deo volente, Cenaculum Franciscopolitanum fiet.
Sodales familiae allocutiones Latinas auscultant.

Rev. P. Victor sanctissimum Sacramentum incensat
Fere omnes qui ad Cenaculum aderant.


Sunday, August 10, 2014

Devotio primorum mensis sabbatorum

Hyacintha, Lucia et Franciscus Fatimenses
Sine dubio Catholici Latine loquentes sciunt de devotione primorum mensis sabbatorum. Mater enim Dei, cum apparuisset tribus pueris Lusitanis, commendavit ut Christifideles primis mensis sabbatis sanctam Missam audirent, sanctam Communionem sumerent, sacramentalem Confessionem perficerent, Rosarium Marianum recitarent et, per quindecim minutas, de ejus mysteriis meditarentur. Omnia quidem ista potest Latine fieri. Non solum enim preces Fatimenses  in situ Familiae Sancti Hieronymi inveniuntur, sed in hoc libello et meditationes adhibentur.





Cum Divini Officii recitatio privatis devotionibus praecellat, saepe tamen tempus totius officii recitandi propter carnis infirmitatem deest. Propterea spero fore ut fruamur hac pulchra devotione.

Tuesday, June 10, 2014

Prima Missa solemnis a novello sacerdote celebrata

Die dominica Pentecostes, fratres Parvi Oratorii et psalmisti Chori Breviarii usque ad oppidum Sanctum Joannem Capistranum procederunt ut cantu Gregoriano canerent proprium primae Missae solemnis a Roberto Dow, F.S.S.P. novello sacerdote celebratae. Ubi enim beatus Juniper Serra, O.F.M. (1713-1784), in sacello nunc ei dicato, sacrum offerebat, ibi dominus Robertus Dow prima sua Missarum solemnia canere elegit. Alter autem chorus ordinarium Missae a Joanne Baptista Sancho scriptum pulcherrime perhibuit. Sacro perfecto, omnes benedictionem a consecratis patris Roberti manibus grati receperunt. Frater autem Ronaldus imagines istas artificiose creavit.