Wednesday, February 26, 2020

Tuesday, February 25, 2020

Missa de Cathedra S. Petri






Sabbato a.d. IX Kal Mar, in festo Cathedrae S. Petri, rev. dom. Burtus Boudoin Missarum solemnia celebravit in ecclesia S. Carolo Borromaeo dicata, Litoris Imperialis. Fratres quidem ad altare ministraverunt,  pueri autem cantores quibus titulus Jubilate Deo, Maria Anna Carr-Wilson ducente, proprium et ordinarium cecinerunt. Audite ergo eos canentes.

Tuesday, February 11, 2020

VINCULUM MMXX

Vinculum


Sicut anno praeterito, et hoc anno erit conventus de Latinitate viva pro Christi-fidelibus nomine VINCULUM. Ideo vos exspectamus in pulchro campo Abbatiae Belmontianae in Carolina Septentrionali a die 22o Junii ad diem 28um.

Tuesday, January 28, 2020

Imagines de precibus vespertinis in die Dominica III post Epiphaniam

Die Dominica, a.d. VII Kal. Feb., reversi sumus ad templum divi Patricii ut preces vespertinas, hebomadario rev. p. Carolo Medina, O.S.A., caneremus. Sicut patet ex imaginibus, pluviale auratum adhibitum est quia pluviale viride aberat. Gratias vero agimus patri Carolo ob benignitatem ejus erga nos.






Frater Ronaldus pinxit imagines.

Tuesday, January 21, 2020

In Memoriam P. Valentini

R.P. Valentinus Young e Provincia S. Joannis Baptistae Ordinis Fratrum Minorum.
20 Feb. MCMXXXI - 17 Jan. MMXX
Die festo S. Antonii Abbatis, Pater Valentinus de vita decessit.  Cum ob illius obitum contristati simus, cujus benignitate anno MMVII in Cenaculo Familiae S. Hieronymi  primum fructi sumus,  haud dubium  est Patrem Valentinum cum fiducia, immo vero cum gaudio, ante solium Christi pervenisse. P. Valentinus non solum linguam Latinam ut proprium Ecclesiae Romanae sermonem callebat. Etenim cantum Gregorianum pulsans organum voce canebat atque S. Missam ritu antiquiore celebrabat. Sed etiam sexdecim cantica de Christi nativitate e lingua vulgari in Latinum vertit. Requiescas in pace, Pater Valentine, nec obliviscaris nostri in precibus tuis.