Tuesday, February 25, 2014

Dominica in Septuagesima ad Vesperas.

Jacobus de Wet (I) (fl. 1632–1675)  Parabola de operariis in vinea

Dominica praeterita reversi sumus ad ecclesiam s. Vicentii de Paulo ad vesperas canendas. Erga ritum Romanum antiquum, illa dies noncupatur dominica in Septuagesima et, una cum duabus dominicis sequentibus,  introducit christianos ad tempus quadragesimale. Vestimentis enim violaceiis hebdomadarius utetur, alleluia non canitur nec canebitur usque ad Pascha Domini.  Valde vero dolendum est quod fere omnes christifideles  Romani Catholici antiquissimum Romanae Ecclesiae usum omnino ignorent. De quo vero rationem reddent detestabiles novatores. Gratias autem agamus fratri nostro Jonathae, qui pulchram imaginum collectionem musica ornatam confecit.

Wednesday, February 5, 2014

Invitatio ad Cenaculum Familiae Sancti Hieronymi

Monasterium Visitationis
Jam apparuit, amici, in situ Familiae Sancti Hieronymi invitatio ad Cenaculum hujus anni, quod fiet apud Monasterium Visitationis, Mobili, in urbe Alabamae, a pridie Kalendas Augustas usque ad Nonas Augustas. Deo volente, adero. Spero autem et plurimos vestri adfuturos. Jam vero bis adfuimus apud monasterium illum, cujus moniales erga nos valde benigne se gesserunt. Brevis enim pellicula ista apud Monasterium Visitationis anno MMXI facta est.