Saturday, October 10, 2015

Processio Eucharistica per Parvam Italiam

In hoc situ interretiali plurimae imagines inveniuntur de processione Eucharistica quae  die dominico IV Octobris  facta est Didacopoli  per vias Parvae Italiae in honorem Mariae Sanctissimae Sacratissimi Rosarii. Fratres autem Parvi Oratorii, habitu confraternitatis Pretiossimi Sanguinis induti, ciborium gerebant super Sanctissimum Sacramentum, quod rev. p. Josephus Tabigue, C.R.S.P. portabat. 


Friday, October 2, 2015

Imago post Missam in honorem sancti Michaelis archangeli.


Ante diem iii Kalendas Octobres reverendus pater Harrius Neely, O.S.A. sacrum obtulit in honorem sancti Michaelis archangeli in ecclesia Immaculatae Conceptionis, fratribus psalmistisque canentibus ac ministrantibus. Etsi amatissimus sacerdos fragilis senex nunc sit, tum mens ejus acutissima manet, cum lux in oculis splendet juventutis a Deo laetificatae. Ad multos annos, Pater!