Monday, May 15, 2017

Missa votiva pro centesimo anno apparitionis Fatimensis.

Anno nostræ salutis MCMXVII, a.d. III Id. Maj., Fatimæ in oppido Lusitano, beatissima Virgo Maria apparuit tribus pueris pastoribus, Hyacinthæ et Luciæ et Francisco. Cum centum anni præterivissent, et fratres Parvi Oratoris cum sodalibus Chori Breviarii statuerunt tantam solemnitatem celebrare. Congregati igitur in ecclesia Immaculatæ Conceptionis, ibi alii ministraverunt rev. dom. Christophoro Mahowald, F.S.SP., qui magna pietate sacrum obtulit, alii cecinerut cantus Missæ, qui audiri potest per ligamen in calce. Cantus autem ordinarius fuit Missa sine nomine ab Ædvardus a Cortona. Sanctissima Mater Dei protegat nos per preces ad Filium.  

Monday, May 8, 2017

Imago post preces vespertinas picta


Heri, precibus vespertinis  in ecclesia Immaculatæ Beatæ Mariæ Virginis Conceptioni dicata peractis, imago hæc picta est. Hebdomadarius autem fuit rev. dominus Scotus Septimus, qui, proh dolor, ab urbe nostra Didacopoli postea discedit ut in Arizona habitaret. Speramus tamen illum, Deo volente, iterum ad nos aliquando reversurum.