Saturday, December 24, 2022

Vesperae ad Sanctam Annam

Bis hoc mēnse in templō dīvae Annae dicātō convēnimus ad precēs vespertīnās explendās. Prīmum enim ā.d. VII Id. Dec. Immaculātam Conceptiōnem BMV celebrāvimus, 



deinde, ā.d. XI kal. Jan. fēstum S. Thōmae Apostolī commemorātī sumus.




Imāginēs autem plūrimae in diāriō Anglicō inveniētis (I, II). Optō vērō vōbīs ex īmō corde fēlīcem diem Nātīvitātis Dominī et prōsperum novum annum!

Tuesday, November 15, 2022

Quae nuper apud nōs facta sunt

Veniam petō, paucissimī lēctōrēs, quia rārē scrībō. Jam enim scītis quia propter fīlium necnōn uxōrem occupātus sum. Tamen neque frātrēs ab opere suō dēsinunt neque ego ab ipsō quantum possum absum. Omnia quidem quae fēcimus in Frātrum sitū Anglicē ab Adriānō dēscrīpta sunt, hīc autem imāginēs cum brevī sermōne inveniētis. 

 


Prīdiē Īdūs Sept. Officium prō dēfūnctīs ad Mātūtīnum, in memoriam frātris Jōannis Jācōbī, in templō S. Annae

Ibīdem, a.d. V Kal. Oct. Prīmae Vesperae Sānctī Michaēlis. Adest in chorō sacerdōs orientālis.

 


Ībidem, in vigiliā Sānctōrum Omnium (prīdiē Kal. Nov.) ad vesperās.



Postrēmō, ibīdem prīdiē Id. Nov., prīmae Vesperae sānctī Didacī, patrōnī urbis nostrae, cujus memoria ab ingrātīs vel ignārīs neglegitur. 

Grātiās maximās habēmus reverendō dominō Aarōn Liebert, F.S.S.P., quī caerimōniīs praefuit.

 

Monday, September 5, 2022

Laeta et Trīstia

In mēnse praeteritō et laeta et trīstia passī sumus. Nam prīmae Vesperae Assūmptiōnis Beātissimae Virginis Marīae in hortō in oppidō Absconditō cantae sunt, quibus praefuit reverendus pater Dominicus ex ōrdine sānctī Augustīnī.


Deinde, diē vīcēsimō (a.d. XIII Kal. Sep.) Frāter Jōhannēs Jācōbus obīvit. Sepultūra autem ejus fīet Īdibus Septembribus.

Jōhannēs ad extremam laevam. R.I.P.



Postrēmō, diē vīcēsimō sextō (a.d. VII Kal. Sep.) fīlius meus nātus est, cui nōmen est Philippus Marīa Ignatius McNaugton Raymundus.

Utinam novus frāter fīat

Friday, July 29, 2022

Imāginēs novissimæ

Quattuordecim virī ad precēs vespertīnās sextæ dominicæ post Pascham in templō Angelōrum Cūstōdum adfuērunt. Inter cantōrēs cecinērunt et discipulī aliquī Ūniversitātis Jōannis Paulī IĪ quī numquam anteā hoc fēcerant. Laus Deō! 





Frātellīnus fēcit

Monday, June 20, 2022

Trēs dēclīnātiōnēs

 

Nōminātīvus. Benedīcat vōs omnīpotēns Deus, Pater, et Fīlius, et Spīritus Sānctus.

Genitīvus. In nōmine Patris, et Fīliī, et Spīritūs Sānctī.

Datīvus. Glōria Patrī, et Fīliō, et Spīrituī Sānctō.

Accūsātīvus. Crēdō in ūnum Deum, Patrem omnipotentem, [...] Et in ūnum Dominum Jēsum Chrīstum, Fīlium Deī ūnigenitum, [...] Et in Spīritum Sānctum

Vocātīvus. Pater dē caelīs Deus, miserēre nōbīs. Fīlī, Redēmptor mundī, Deus, miserēre nōbīs. Spīritus Sāncte, Deus , miserēre nōbīs.

Ablātīvus. Et incarnātus est dē Spīritū Sānctō [...] Quī cum Patre et Fīliō simul adōrātur et conglōrificātur

Friday, March 25, 2022

Novissimae imāginēs

 Heri tandem licuit nōbīs iterum fēstum ergā rītum antīquiōrem celebrāre. Convenīmus enim in templō Angelōrum Custōdum ut precēs vespertīnās Annuntiātiōnis Beātae Mariae Virginis offerrēmus. Quibus reverendus dominus Andreās Rāmus praefuit et Sānctissimum Sacrāmentum Chrīstī fidēlibus exposuit. Deō grātiās!