Saturday, November 14, 2009

Missarum solemnia in honorem beati Didaci, sancti patroni Didacopoleos


Idibus Novembribus, apud monasterium s. Augustini, fratres Parvi Oratorii Didacopoli et psalmistae Chori Breviarii Missae celebrationem curaverunt in honorem sancti Didaci Complutensis, cujus nomine Urbs Praeclarissima Americae nuncupatur. P. Henricus Neely, O.S.A. Missam celebravit, ministrante ei fatre Davide. Sanctus Didacus, frater franciscanus laicus, natus est ca 1400 Sancto Nicolao in Baetica Provincia, obiit die 12 Novembris anno 1463 Compluto. Anno 1602, mense Novembri, Sebastianus Vizcainus, navi Sanctus Didacus cognominata, pervenit usque ad litora nostra, quae ad eundem sanctum virum commendavit. Deinde, cum nautae de navi descendissent, pridie Idus Novembres, die sancti Didaci festo secundum franciscanum calendarium, p. Antonius de Ascensione sacrum celebravit, quod prima vice in Alta California factum est.
Sanctus Didacus multis virtutibus claruit sed praecipue humilitate, sicut etiam oratio diei monet:
Omnipotens sempiterne Deus, qui dispositione mirabili infirma mundi eligis, ut fortia quaeque confundas: concede propitius humilitati nostrae; ut piis beati Didaci Confessoris tui precibus, ad perennem in caelis gloriam sublimari mereamur.
Numquam sat humilitas nobis est: sancte Didace, ora pro nobis!

Gratias agimus Jonathae qui duas photographias cepit:

Audite cantus gregorianos quos in Missa cecinimus:

Motum per eSnips.com

Sunday, November 8, 2009

Ad vesperas omnium sanctorum




Pridie Kalendas Novembres psalmistae Chori Breviarii et fratres Parvi Oratorii Didacopoli, a Davide Lanfranchi praeside cetus "Una Voce" invitati, Sanctum Joannem Capistranum processerunt ut ibi preces vespertinas in honorem sanctorum omnium canerent, in sacello Beato Junipero Serrae dicato. Hebdomadarius rev. p. Victor Szczurek, O. Praem. factus est, sedule ei magistro caeremoniarum Aethio Selvaggi adjuvante. Inter musicos, laudamus fratrem Joannem, qui organum pulsavit, et membra Delinae familiae. Post solemnem celebrationem, chartulae inscriptionis ad Pretiosissimi Sanguinis fraternitatem, quae Londinio a fratre Jacobo missae erant, inter fratres distributae sunt. Deinde, libenter multi cenam sumpserunt apud tabernam.


Sunday, November 1, 2009

De septem ecclesiarum peregrinatione



Die vicesimo quarto Octobris, psalmistae Chori Breviarii et fratres Parvi Oratorii Didacopoli ambulaverunt secundam peregrinationem septem ecclesiarum ab ecclesia sanctae Annae usque ad ecclesiam Immaculatae Conceptionis. Prima peregrinatio anno praeterito facta est, sicut fortasse meministis. Mane sabbati, fratres convenerunt apud ecclesiam sanctae Annae, habitus fraternitatis Pretiosissimi Sanguinis induerunt, et, audito Missae sacrificio, iter inceperunt, ferentes secum simulacrum beatae virginis Mariae. Comitati sunt cum eis rev. pater Federicus Masutti, F.S.S.P. qui confessiones audivit, quattuor milites Christophori Columbi, et alii amici. Multae decades Rosarii mariani recitatae sunt et multi hymni canti pro multorum intentionibus. Adfuerunt inter membra Chori Breviarii Jacobus, et inter fratres Thomas, Richardus, Georgius, David, Robertus. Joannes tussi laborabat et non potuit adfuere. Pro eo quoque preces effusae sunt et gratias Deo agamus quod nunc bene se habet.