Tuesday, April 20, 2010

Preces Vespertinae, Dominica II post Pascham

Die dominica XVIII Aprilis, Fratres Parvi Oratorii ac sodales Chori Breviarii iterum ad sancti Augustini monasterium reversi sunt ad verspertinas orationes canendas. Post tempus poenitantiae et passionis in quo nobis eum canere non licebat, cantus Alleluia pluries auditus est, qui animos ad paschale gaudium excitaret. Hebdomadarius fuit noster carissimus rev. p. Henricus Neely, O.S.A., qui semper nos benigne accipit. In photographia post eventum capta, frater Joannes apud organum adsistit et duo hospites sedent.

Sunday, April 4, 2010

Tenebrae A.D. MMX

Decem abhinc annos Chorus Breviarii et Fratres Parvi Oratorii officium Matutini et Laudum in Feria V Sanctae Hebdomadae, quod Tenebrae dicitur, canunt. Hoc quoque anno, pridie Kal. Apr., hora decima nona, ad sancti Joannis Evangelistae ecclesiam reversi sunt ubi jam prioribus annis cecinerant, cum quibus et Renascentiae Gemmenses Cantores pulchram polyphonicam musicam perhibentes adfuerunt. Hebdomadarius iterum nobis dilectissimus rev. p. Henricus Neely, O.S.A. factus est, qui suavi voce sua pacem auribus cordibusque nostris semper infundit. Imagines quas videtis Jonathas V. machinula photographica cepit. Cum motoriae quoque imagines nobis sint, hic posui illas de psalmo L (Miserere), qui in officii fine cantus est, tenebris in ecclesia factis:


In die Paschae A.D. MMX

Surrexit Christus spes mea! Laetemur igitur quia victor est Christus super mortem vitam mortuis donans. Vobis omnibus felicem Pascham!