Saturday, December 10, 2011

Missa in honorem beatae Mariae Virginis, tempore Adventus

Hodie, a.d. IV Id. Dec. (10o Decembris), hora decima, reverendus pater Harrius Neely, O.S.A. Missam votivam beatae Mariae Virginis in Sabbato celebravit apud ecclesiam S. Johannis Evangelistae. Fratres autem Parvi Oratorii ac psalmistae Chori Breviarii et ministraverunt et cecinerunt proprium necnon ordinarium Missae. In tempore autem Adventus Domini, saepe recitamus hunc versum:
Rorate caeli desuper, et nubes pluant justum. (Is. 45:8),

qui expectationem Christi significat, desiderati ab omnibus gentibus. Hoc enim tempore introitus Missae in honorem Matris Dei tali modo incipit et sic Missa "Rorate" cognominatur.

Ante communionem

Canentes antiphonam Marianam
Revertimur ad sacristiam

Wednesday, November 16, 2011

Missa pro Defunctis

Die 15a Novembris, sive a.d. XVII Kal. Dec., congregati sumus apud divi Augustini monasterium ut Missa pro defunctis fratribus, amicis ac benefactoribus Parvi Oratorii offerretur. Sacrum enim reverendus pater Harrius Neely, O.S.A. celebravit, fratribus Georgio, Davide Robertoque ei ministrantibus. Cantus autem Gregorianos bene cecinerunt fratres Ronaldus, Thomas ac Richardus a fratre Johanne ducti. Deinde, Missa completa, absolutio fidelium facta est. 





Pellicula cinematographica totius Missae

Saturday, November 5, 2011

Phonogrammata ex vesperis Sanctorum omnium

Amici lectores, audite musicam ex vesperis Sanctorum omnium:

Placare, Christe, servulis, J. M. Validus fecit.

Angeli, archangeli + Magnificat I toni anima mea + Angeli, archangeli Ignotus, Christophorus (vulgo, Cristobal) de Moralibus, Andreas Gabrielli fecerunt.

Ave, Dei patris filia J. M. Validus fecit.

O quam gloriosum Thomas Ludovicus de Victoria fecit.

Tantum ergo Joannes B. Polhamus fecit.

Nonne caelestis musica fuit?

Thursday, November 3, 2011

Photogrammata de vesperis solemnibus in festo Sanctorum omnium.

Pridie Kal. Nov. A.D. MMXI, solemnes preces versperinae in honorem Sanctorum omnium celebratae sunt in basilica s. Joannis Capistrani. Quinque enim clerici praemonstratenses ex abbatia s. Michaelis, pluvialibus induti, officio praefuerunt, sodalibus Chori Breviarii et fratribus Parvi Oratorii in choro canentibus. Tertius autem chorus adfuit qui suavissimam musicam polyphonicam cecinit, a Joanne Polhamo ductus. 













Saturday, October 29, 2011

Photogrammata a fratre Ronaldo capta

Libenter addo, o pauci sed fideles amici lectores, aliqua photogrammata de s. Missa die Sabbato praeterito celebrata, quae fratre Ronaldus artifex optimus cepit.






Vestimana sacerdotalia parata in sacristia.






Vasa, patenae, etc.



In ecclesia s. Joannis Evangelistae  altare laterale s. Mariae Fatimae dicatum est. 
Quod putamus unicum in dioecesi esse ubi sacrum offeratur in honorem beatae Mariae Virginis.

Missale Romanum ostendens Proprium Beatae Mariae Virginis








Fratres ministrantes: Robertus, Georgius et David




































Saturday, October 22, 2011

Missa Sanctae Mariae in Sabbato

Die 22o Octobris, vel a.d. XI Kal. Nov., in ecclesia s. Joanni evangelistae dicata, Missa cantata in honorem Virginis Deiparae Mariae a patre Harrio Neely oblata est. Fratres autem Parvi Oratorii p. Harrio ministraverunt ac cantus gregorianos cecinerunt. Ordinarium enim Missae (nempe, Kyrie, Gloria, Sanctus, Agnus Dei), quod tertium numeratur et rariter auditur, electum est. Cum altare beatae Mariae virgini exstiterit in ecclesia illa, illic ergo sacrum celebratum est. Gratias autem  maximas agimus p. Harrio, qui  begnitate et suavitate omnes excellit.
Rev. Pater Harrius Neely, O.S.A. 

Tuesday, August 16, 2011

Preces vespertinae in assumptione beatae Mariae virginis.

A.d. XIX Kal. Sep. A.D. MMXI, (more moderno, 14a Augusti), hora XVIII, preces vespertinas in honorem beatae Deiparae in caelum assumptae cecinimus apud monasterium s. Augustini,  rev. p. Harrio Neely, O.S.A. hebdomadario. Gavisi autem sumus quia plures clerici ad sacrificium vespertinum adfuerunt, nempe rev. p. Paulus J. Shaughnessy, S.J. et clerici Russici quidam qui Thermis Carolinis (vulgo, Carlsbad) in California venerunt. Gratias omnibus habemus!
Thomas, David et pater Harrius Neely.
Nos omnes cum patre Harrio.
Cum patre Paulo J. Shaughnessy, S.J. et clericis Russicis.

Monday, May 30, 2011

Missa in honorem sancti Philippi Nerii

Die sabbato 28a Maii, Chorus Breviarii ac fratres Parvi Oratorii ad s. Joannis ecclesiam convenerunt ubi sacrosanctum Missae sacrificium in honorem sancti Philippi Nerii oblatum est. Cum festum s. Philippi feria V jam celebratum sit, rev. p. Harrius Neely, O.S.A. autem Missam votivam cecinit, fratribus ei ministrantibus vel canentibus. Ecce nonnulla photogrammata quae frater Ronaldus fecit:


Vestimenta deaurata et sacrae imagines

Frater Georgius, thurifer noster
Calix, hostia super patena, etc.

Reliquiae s. Philippi Nerii

Omnia ad altare ferenda
Altare paratum
Fratres prolusiones faciunt.

Frater David missale amovet.
Parva at pulchra missalia ad usum fidelium
Cantores
Missale in cornu Evangelii per prolusiones.

Frater Thomas orat.

Frater Georgius thuribulum parat.

Pater Harrius vestimenta induit.
Schola
Chorus Breviarii et Fratres proprium Missae canunt.

Libellum cum cantibus diei festi.

Canon Missae.

Pater et ministrantes.
Nos omnes.

Pater vestimenta deponit.
Et ecce imagines mobiles:


Introitus et Kyrie


Gloria


Alleluia


Offertorium


Sanctus et Benedictus


Agnus Dei


Communio et  Ave Verum