Die 15a Novembris, sive a.d. XVII Kal. Dec., congregati sumus apud divi Augustini monasterium ut Missa pro defunctis fratribus, amicis ac benefactoribus Parvi Oratorii offerretur. Sacrum enim reverendus pater Harrius Neely, O.S.A. celebravit, fratribus Georgio, Davide Robertoque ei ministrantibus. Cantus autem Gregorianos bene cecinerunt fratres Ronaldus, Thomas ac Richardus a fratre Johanne ducti. Deinde, Missa completa, absolutio fidelium facta est.
Pellicula cinematographica totius Missae