Jacobus de Wet (I) (fl. 1632–1675) Parabola de operariis in vinea
Dominica praeterita reversi sumus ad ecclesiam s. Vicentii de Paulo ad vesperas canendas. Erga ritum Romanum antiquum, illa dies noncupatur dominica in Septuagesima et, una cum duabus dominicis sequentibus, introducit christianos ad tempus quadragesimale. Vestimentis enim violaceiis hebdomadarius utetur, alleluia non canitur nec canebitur usque ad Pascha Domini. Valde vero dolendum est quod fere omnes christifideles Romani Catholici antiquissimum Romanae Ecclesiae usum omnino ignorent. De quo vero rationem reddent detestabiles novatores. Gratias autem agamus fratri nostro Jonathae, qui pulchram imaginum collectionem musica ornatam confecit.