Sunday, April 27, 2014

Dominica in albis ad vesperas.

Sancti Thomae incredulitas, Rembrandt (1606, 1669)


Hodie, Dominica in albis, a.d. V kalendas Majas, convenimus ad ecclesiam s. Vincentio a Paulis dicatam ut caneremus preces vespertinas. Dicitur autem "Dominica in albis", cum antiquitus renati per aquam baptismatis deposuerint vestes albas, quibus induti essent in vigilia paschali.  In imagine autem contemplamur Dominum Jesum  ostendentem vulnera sua ad Thomam, qui de resurrectione Ejus dubitabat. Utinam Dominus Jesus, filius Dei et filius hominis, transgrediatur januas cordis nostri clausas ut misericordiam suam ineffabilem nobis ostendat.

Monday, April 21, 2014

Bonam Pascham!


Lectoribus carissimis ex imo corde optamus felicem Pascham Domini qui a mortuis resurrexit! Tenebris  peccatorum nostrorum deletis, nunc iterum splendet Sol Justitiae. Induti ergo novum hominem, ambulemus cum Eo qui cor nostrum amore inflammat sempiterno.

Friday, April 18, 2014

Tenebrae



Feria IV hebdomadae sanctae, hora undevigesima, fratres Parvi Oratorii ac sodales Chori Breviarii congregati sunt in ecclesia sancti Joannis Evangelistae ut caneret Matutinum et Laudes sequentis diei. Quod per quattuordecim annos quotannis faciunt. Hebdomadarius autem fuit rev. dominus Eugenius ex clero dioecesano. Concurrit vero numerus christifidelium haud parvus, qui de passione Domini meditarentur. Expectantes denique gloriosam a mortuis Resurrectionem, adoremus hodie Crucem Salvatoris. 

Thursday, April 3, 2014

Dominica IV in Quadragesima, ad Vesperas

File:Multiplication of loaves.jpg 
Dominus multiplicat panes et pisces. Opus musivum saeculi XII,
 Constantinopoli, in ecclesia s. Salvatoris ad Choram.

Die dominica quarta Quadragesimae, preces vespertinas in ecclesia sancto Vincetio a Paulis dicata celebravimus.  Hebdomadarius autem  fuit reverendus dominus Eugenius Sancta Anna, adjutor parochi. Sicut vero in tertia dominica Adventus, ita et in quarta dominica Quadragesimae licet sacerdoti induere vestimenta rosacea, cum regimen poenitentiae relaxetur, tum gaudium redemptionis anticipetur. Quod spectabitis in pelliculis a Fratre Jonatha confectis una cum filiola ejus. Mirabimini etiam in quanto discrimine res nostra fuerit:  carbones enim ignei a turibulo ejecti sunt, domino Eugenio Sanctissimum Sacramentum turificante. Deo autem auxiliante, nemo contusus est. Gratias ergo magnas agamus ei, qui omnia tela nequissimi ignea extinguere postest



Pellicula totam caerimoniam ostendens