Die 26o Majii, a.d. VII Kal. Jun., in ecclesia s. Joanni a Cruce dicata, Lemoneto in California, Missarum solemnia in honorem s. Philippi Nerii, patroni nostri, a rev. dom. Gregorio Eichman, F.S.S.P. celebrata sunt. Fratres autem Parvi Oratorii una cum Chori Breviarii psalmistis et ad altare ministraverunt et cantus Gregorianos cecinerunt. Deinde, sacro perfecto, omnes in ecclesia christifideles reliquias sancti viri devote venerati sunt. Si autem plus scire cupiatis de s. Philippo Nerio, in hoc libro Latine scripto vitam ejus discetis. Pulchras vero plurimasque imagines a fratribus Ronaldo et Jonatha confectas nunc aspicite, fideles lectores. Utinam pulchritudo non ad sensuum delectationem deducat, sed mentes elevet vestras ad Christum, imaginem expressam Patris (sicut s. Thomas Aquinas docet), et per Christum ad Deum, in Spiritu Sancto.
Wednesday, May 28, 2014
Wednesday, May 21, 2014
Photogrammata de Vesperis IV Dominicae post Pascham
Hieronymus Nadal, S.J.(1507-1580) Jesus apostolis valedicit |
Factum per Admarket's flickrSLiDR.
Subscribe to:
Posts (Atom)