Monday, September 22, 2014

Preces vespertinae in ecclesia s. Vincentii a Paulo cantae sunt


Heri, ante diem XI Kalendas Octobres, dominica XV post Pentecosten, reversi sumus ad ecclesiam s. Vincentio a Paulo dicatam ut caneremus preces vespertinas cum hebdomadario reverendo domino Eugenio Sanctae Annae. Precibus expletis,  exercitia Oratorii perfecimus in honorem sancti patris nostri Philippi Nerii. Statuimus autem iterum preces Vespertinas illic habendas ante diem IV Idus Octobres.

Wednesday, September 10, 2014

A Maria sanctissima coepimus

Post aestivam intermissionem, die 8o Septembris (ante diem VI Idus Septembres) fratres Parvi Oratorii ac Chori Breviarii psalmistae reversi sunt ad ecclesiam s. Carolo Borromaeo dicatam et Litore Imperiali (vulgo Imperial Beach) sitam ut preces Vespertinas in nativitate Beatae Mariae Virginis canerent.  Hebdomadarius iterum fuit reverendus dominus Burtus Boudoin, adjutor parochi. Magnus autem concursus populi factus est, cum plures mulieres Immaculatam Conceptionem colentes adessent. Cum nostrae salutis exordium a Maria sit, dies festus quidem aptissimus fuit ut ad opus Dei rediremus.  Gratias propterea agamus Domino nostro Jesu Christo, vero Deo et homine, qui dignatus est per Virginem nasci, ut nos Patri reconciliaret et Spiritum adoptionis donaret. 


Saturday, September 6, 2014

Episcopus Cyrillus Flores hodie obiit.


Hodie Episcopus Didacopolitanus Reverendissimus Dominus Cyrillus Flores morbo crudeli mortuus est. Memores autem sumus quod nondum abhinc unum annum Episcopus Sanctissimum Sacramentum ostendebat et Christifidelibus benedicebat, fratribus ciborium sustinentibus. Tunc Quem sub specie panis gerebat, nunc  facie ad faciem videt, Regem regum et Dominum dominantium. Oremus ergo pro requie Antistitis nostri aeterna, pro familia ejus, et pro dioecesi Didacopolitana.

Ex Missale Romano:
Deus, qui inter apostolicos Sacerdotes famulum tuum Cyrrilum pontificali fecisti dignitate vigere: praesta, quaesumus; ut eorum quoque perpetuo aggregetur consortio. Per Dominum.

Tuesday, September 2, 2014

Novena pro Christianis persecutionem patientibus

Plurimi sunt, pro dolor!, Christifideles qui praesertim in partibus Asiae persecutionem diram patiuntur. Propter quod,  fratrum nostrorum memores, oremus pro eorum salute Novenam ad Sanctum Nomen Beatae Mariae Virginis, incipientes die 4o Septembris usque ad 12um, quo festum illum celebrabitur. Quotidie ergo recitemus Rosarium Marianum atque hanc pulcherrimam a sancto Bernardo Claravellensi precem compositam:

 O quisquis te intelligis in hujus saeculi profluvio magis inter procellas et tempestates fluctuare, quam per terram ambulare; ne avertas oculos a fulgore hujus sideris, si non vis obrui procellis. Si insurgant venti tentationum, si incurras scopulos tribulationum, respice stellam, voca Mariam. Si jactaris superbiae undis, si ambitionis, si detractionis, si aemulationis; respice stellam, voca Mariam. Si iracundia, aut avaritia, aut carnis illecebra naviculam concusserit mentis, respice ad Mariam. Si criminum immanitate turbatus, conscientiae foeditate confusus, judicii horrore perterritus, barathro incipias absorberi tristitiae, desperationis abysso; cogita Mariam. In periculis, in angustiis, in rebus dubiis, Mariam cogita, Mariam invoca. Non recedat ab ore, non recedat a corde; et ut impetres ejus orationis suffragium, non deseras conversationis exemplum. Ipsam sequens non devias: ipsam rogans non desperas: ipsam cogitans non erras. Ipsa tenente non corruis; ipsa protegente non metuis; ipsa duce non fatigaris; ipsa propitia pervenis.

HOMILIA II. In Luc. I, 26, 27.
PL 183, 70C-D, 71A