Monday, October 13, 2014

Dominica XVIII Post Pentecosten: ad Vesperas

Sicut jam fecimus mense praeterito, et hoc mense congregati sumus ad Sanctum Vincetium a Paulis ut canerent preces vespertinas. Imagines autem quas videtis factae sunt a filiolis fratris nostri Jonathae. Qui vero optimus praeceptor liberorum suorum videtur, cum docuerit eos tam artificiose machina photographica uti. Lux enim vespertina in imaginibus suffulgens ad quietem meditationemque adducit.
IMG_0010_B 
IMG_0012_B
IMG_0015_B

Monday, October 6, 2014

Processio Eucharistica


Heri, a.d. III Nonas Octobres, fratres et psalmistae adjuverunt rev. patrem Josephum Tabigue, C.S.R.P. in Eucharistica processione ab ecclesia Dominae nostrae Rosarii dicata, per Parvae Italiae vias, usque ad portum. Quattuor autem fratres induti Pretiosissimi Sanguinis nigris rubrisque vestibus, ciborium  sustinebant, alii quidem candelas gerebant. Concedat ergo nobis Deus  ut per Sacramento proximitatem, fiat arcta unio cum Ejus divinitatate. 







Thursday, October 2, 2014

Missa in honorem sanctorum archangelorum


Ante diem III Kalendas Octobres, in festo sanctorum archangelorum Michaelis, Gabrielis et Raphaelis, reverendus dominus Petrus Navarra, parochus ecclesiae s. Joanni a Cruce dicatae, Lemoneto in California, sacrosanctum Missae sacrificium obtulit. Ritus quidem erga novum missale Romanum a Papa Paulo VI promulgatum factus est, ars autem celebrandi antiqua pietate effulsit. Fratres enim Parvi Oratorii ac Chori Breviarii psalmistae ministraverunt ad altare necnon cantus Gregorianos cecinerunt. Sacerdos autem ipse, conversus ad Dominum, lingua Latina sacrum celebravit. Cum homines saepissime de liturgia nova et vetere disputent,  sive extollentes sive deprecantes utriusque virtutem, patet tamen  antiquae spiritum formae in novae corpus quodam modo inseri posse ad majorem Dei gloriam atque Christifidelium aedificationem.