Sunday, November 23, 2014

In festo Sanctae Caeciliae Virginis et Martyris

Ante diem X Kalendas Decembres, Romana Ecclesia colit celeberrimam Sanctam Caeciliam, patronam musicorum. Qua de causa hoc patrocinium factum sit, non est hic memorandum. Fratres autem Parvi Oratorii una cum psalmistis Chori Breviarii illam Caeciliam honoraverunt ministrantes ac canentes in Missa a rev. domino Richardo Perozich oblata in ecclesia Immaculatae Conceptionis. Putamus autem, ex anno MCMLXIX, primo missarum solemnia erga ritum antiquiorem ibi celebrata esse. Musici vero mercenarii cecinerunt ordinarium pulcherrimum, nomine Missa super Dixit Maria a Joanne Leone Hassler scriptum. Mox quidem  cinematographicas mittemus vobis, nunc autem inspicite photogrammata aliqua.








Wednesday, November 5, 2014

Commemoratio omnium fidelium defunctorum

Hoc anno commemoratio omnium fidelium defunctorum ante diem tertium Nonas Novembres facta est, cum ante diem quartum dies dominicus esset. Propterea congregati sumus ad ecclesiam s Caroli Borromaei in Litore Imperiali, ubi rev. dominus Burtus sacrosanctum Missae sacrificium obtulit pro animabus omnium christifidelium defunctorum. Quo perfecto, absolutio super tumulum secuta est.  

V. Réquiem ætérnam dona eis, Dómine.
R. Et lux perpétua lúceat eis.
V. Requiescant in pace.
R. Amen.

Dominus Burtus ante vestitionem
Prex ad St. Philippum Nerium a Cardinale Baronio scripta ante Missam recitatur
Evangelium Anglice legitur
Elevatio Calicis
Communio Christifidelium
Acolythi, cruciferarius et thuriferarius eunt ante tumulum

Libera me, Domine

Incensatur tumulus

Vacantes in sacristia 

Sunday, November 2, 2014

In Festo Sanctorum Omnium, ad primas Vesperas

Pridie Kalendas Novembres, consuetudinem servantes, cecinimus primas Vesperas Omnium Sanctorum in ecclesia Dominae Nostrae Rosarii in Parva Italia. Hebdomadarius autem fuit parochus rev. p. Josephus Tabigue,  C.R.S.P. Sicut ex pulchris imaginibus patet, plurimi in sanctuario fuimus, pueri, adulescentes, juvenes, viri et senes. Quod maxime congruit festo multitudinem varietatemque sanctorum celebranti.

Untitled
Untitled
Untitled
Untitled
Untitled
Untitled
Untitled
Untitled
Untitled
Untitled
Untitled
Untitled
Untitled
Untitled