Friday, March 27, 2015

De Imitatione Christi

Thomas von Kempen JS.jpg
  
De imitatione Christi libri quattuor a Thoma a Kempis scripti sunt anno MXDXVIII. Thomas autem canonicus Germanicus natus est anno MCCCLXXX atque obiit MXDLXXI. Sicut nomen ipsum patefacit,  opus de imitatione Christi introductio est ad vitam spiritalem. Cum multi Christiani volumine hoc usi sint,  multae ipsius versiones hodie exstant. Haec vero editio habet scriptum Latinum et versiones in sex linguis, nempe Italice et Francogallice et Hispanice et Germanice et Anglice et Graece. Plurimi autem errores in operis fine descripti correcti sunt. Curatur quidem hujus editionis opinabatur non a Thoma a Kempis sed a Joanne Gersen libros scriptos esse. Homines autem hodierni cum hoc non concordant.

$17.50
cum tegumento chartaceo 

$30.00
cum tegumento rigido 


Tuesday, March 24, 2015

Sitientes venite ad aquas!

Feriae in Quadragesima pulcherrimum proprium habent quod rariter in cantu his diebus auditur. Die autem Sabbato post Dominicam quartam Quadragesimae, reverendus dominus Richardus Perozich sacrum obtulit  in ecclesia Immaculatae Conceptioni dicata, fratribus ad altare ministrantibus ac  cantum Gregorianum canentibus. Imagines vero hae a fatre Ronaldo pictae ostendunt crucifixum et simulacra  jam velibus violaceiis cooperta, more Romanae Ecclesiae pro diebus Passionis Christi servato.  Jam enim sacrista paravit ecclesiam ante Missam vespertinam. In Missa autem Sabbati usi sumus crucibus sine velibus super altare ac in processione. 


























Tuesday, March 17, 2015

Dominica Quarta in Quadragesima: ad Vesperas

Die dominica quarta Quadragesimae, Idibus Martiis, preces vespertinae cantae sunt in ecclesia s. Vincentii a Paulo. Cum liceret hoc tempore ante Passionem Domini, hebdomarius,  reverendus dominus Eugenius Sancta Anna, vestibus violaceis  depositis, indutus est stola ac pluviale rosaceis. Vesperis expletis, expositio benedictioque Sanctissimi Sacramenti secutae sunt.


Dominus Eugenius, pluviale et stola rosaceis indutus, legit preces ante Divinum Officium
Oratio ante Sanctissimum Sacramentum.

In sacristia recitamus preces post Divinum Officium

Friday, March 6, 2015

Dominica Prima in Quadragesima: ad Vesperas

Jam incepimus, amici lectores, quadragesimale jejunium, quo per Dei gratiam a vitiis nostris purgaremur. Dominica enim prima Quadragesimae, a.d. VIII Kal. Mar., reverendo domino Eugenio Sancta Anna hebdomadario, preces vespertinas celebravimus in ecclesia Sancti Vincentii a Paulo. Joanne organi pulsatori ac  magistro musicae optimo absente, omnia sine instrumentis canta sunt. 

Untitled
Processio ad altare

Untitled
Cantores acolythique appropinquant hebdomadario
Untitled
Tantum ergo
Untitled
Ave Regina caelorum