Tuesday, July 21, 2015

Quingentesimus annus sancti patris nostri Philippi Nerii

FNeri
Sanctus Philippus Nerius (1515-1595)
Hodie puer natus est nobis, et filius natus est nobis. Florentiae enim, a.d. XII Kal. Aug., anno nostrae salutis MDXV, in domo hac, Philippus Romolus Nerius natus est. Postridie autem novus Romae apostolus baptizatus est in propinqua sancti Petri ecclesia. Sancte Philippe, benigne respice super filios tuos, qui intercessione tua fidenter nituntur.

Wednesday, July 15, 2015

Missa pro defuncta

Die Sabbati, a.d. V Id. Jul., reverendus dominus Richardus Perozich Sacrum obtulit in ecclesia Immaculatae Conceptionis pro defuncta Linda Stirpe, quae obierat mense praeterito. Linda, mulier pia, a multis christifidelibus Didacopolitanis cognita, pro familiis puerisque, qui in angustiis essent, diu laboraverat. Deinde, cum in morbum crudelem cecidisset, dolores libenter suscepit pro animabus in Purgatorio degentibus. Usque ad finem perseverans, instanter petiit ut, hac vita decursa, preces pro ea funderentur. Propterea fratres Parvi Oratorii et Chori Breviarii psalmistae obtemperaverunt Lindae desiderio,  Missam erga ritum Romanum antiquum procurantes in prima paroecia urbis nostrae. Lignii autem cancelli nuper restaurati sanctuarium a nave nunc separant.