Friday, March 31, 2017

In Annuntiatione Beatae Mariae Virginis

Ante diem VIII Kalendas Apriles, in die festo Annuntiationis Beatae Mariae Virginis, rev. dominus Burtus Boudoin sacrum obtulit in ecclesia divo Carolo Borromaeo dicata, Litore Imperiali. Ibi Fratres cum Chori Breviarii sodalibus ministraverunt sacerdoti et cecinerunt proprium Missae in cantu Gregoriano. Ordinarium autem polyphonicum fuit Missa pro tribus vocibus ab Antonio Lotto scripta. Per offertorium Tota pulchra es Maria a Joanne Plummer canta est. Nonnulae autem imagines inspiciendae vobis sunt necnon sonus auscultandus. Tamen rumor molestus aliquando auditur.







Solemnity of the Annunciation 2017

Thursday, March 16, 2017

Preces pro Civitatibus Foederatis et pro Praeside Earum


Preces haec aptatae Civitatibus Foederatis sunt ex eis pro Republica Polonica et Praeside ejus quae hic inveniuntur.

0 L'Immaculée Conception - P.P. Rubens - Prado - P1627 - (2)

V. Salvas fac Civitates Fœderatas, Domine.
R. Deus meus, sperantes in Te.
V. Mitte eis, Domine, auxilium de sancto.
R. Et de Sion tuere eas.
V. Nihil proficiet inimicus in eis.
R. Et filius iniquitatis non nocebit eis.
V. Fiat pax in virtute Tua.
R. Et abundantia in turribus Tuis.
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad Te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

 OREMUS. 

   Defende, quæsumus, Domine, beata Maria, Regina sine labe originali concepta, et Sanctis nostris Patronis intercedentibus, istas ab omni adversitate Civitates; et toto corde Tibi prostratas, ab hostium propitius tuere clementer insidiis.
   Prætende, Domine, quæsumus, famulo Tuo DONALDO Præsidi Civitatum Fœderatarum dexteram cælestis auxilii: ut Te toto corde perquirat, et, quæ digne postulat, assequi mereatur. Per Christum Dominum nostrum. 
R. Amen. 
V. Divinum auxilium maneat semper nobiscum. 
R. Amen.

Monday, March 13, 2017

Imagines de precibus vespertinis

Heri, die dominica II Quadragesimae, convenimus ad templum Immaculatae Conceptioni B.M.V. dicatum, ut ibi preces vespertinae canerentur. Hebdomadarius fuit rev. dom. Scotus Septimus. Nobiscum autem in choro aderat  Filibertus seminarius Tiguanensis. Gratias vero agimus Deo ob felicem reditum. Imagines autem haec a Fratellino, qui organum pulsabat, factae sunt.