Sunday, November 4, 2018

Imagines de Vesperis Omnium Sanctorum et de Missa in Commemoratione Omnium Fidelium Defunctorum


Pridie Kal. Nov., cecinimus preces vespertinas in ecclesia Dominae Nostrae Rosarii dicata, quae in regione Parva Italia nominata invenitur. Hebdomarius autem fuit rev. Josephus Tabigue, C.R.S.P. cui plurimas gratias agimus quia aperuit pulchrum templum ad memoriam sanctorum celebrandam atque suffragia ipsorum poscenda. 








Deinde a.d. IV Non. Nov.,  cum Ecclesia omnium fidelium defunctorum commemorationem celebraret, Fratres Parvi Oratori et psalmistae Chori Breviarii in Missa, quam rev. Dom. Burtus Boudoin in ecclesia divi Caroli Borromaei obtulit, ministraverunt et cecinerunt. Quibus vero multum adjuverunt triginta unus pueri ex Schola Puerorum Didacopolitana "Benedictus XVI" sub magistra Maria Anna Carr Wilson.