Saturday, December 24, 2022
Vesperae ad Sanctam Annam
Tuesday, November 15, 2022
Quae nuper apud nōs facta sunt
Veniam petō, paucissimī lēctōrēs, quia rārē scrībō. Jam enim scītis quia propter fīlium necnōn uxōrem occupātus sum. Tamen neque frātrēs ab opere suō dēsinunt neque ego ab ipsō quantum possum absum. Omnia quidem quae fēcimus in Frātrum sitū Anglicē ab Adriānō dēscrīpta sunt, hīc autem imāginēs cum brevī sermōne inveniētis.
Prīdiē Īdūs Sept. Officium prō dēfūnctīs ad Mātūtīnum, in memoriam frātris Jōannis Jācōbī, in templō S. Annae |
Ibīdem, a.d. V Kal. Oct. Prīmae Vesperae Sānctī Michaēlis. Adest in chorō sacerdōs orientālis.
Ībidem, in vigiliā Sānctōrum Omnium (prīdiē Kal. Nov.) ad vesperās.
Postrēmō, ibīdem prīdiē Id. Nov., prīmae Vesperae sānctī Didacī, patrōnī urbis nostrae, cujus memoria ab ingrātīs vel ignārīs neglegitur.
Grātiās maximās habēmus reverendō dominō Aarōn Liebert, F.S.S.P., quī caerimōniīs praefuit.
Monday, September 5, 2022
Laeta et Trīstia
In mēnse praeteritō et laeta et trīstia passī sumus. Nam prīmae Vesperae Assūmptiōnis Beātissimae Virginis Marīae in hortō in oppidō Absconditō cantae sunt, quibus praefuit reverendus pater Dominicus ex ōrdine sānctī Augustīnī.
Deinde, diē vīcēsimō (a.d. XIII Kal. Sep.) Frāter Jōhannēs Jācōbus obīvit. Sepultūra autem ejus fīet Īdibus Septembribus.
Jōhannēs ad extremam laevam. R.I.P. |
Postrēmō, diē vīcēsimō sextō (a.d. VII Kal. Sep.) fīlius meus nātus est, cui nōmen est Philippus Marīa Ignatius McNaugton Raymundus.
Utinam novus frāter fīat |
Friday, July 29, 2022
Imāginēs novissimæ
Quattuordecim virī ad precēs vespertīnās sextæ dominicæ post Pascham in templō Angelōrum Cūstōdum adfuērunt. Inter cantōrēs cecinērunt et discipulī aliquī Ūniversitātis Jōannis Paulī IĪ quī numquam anteā hoc fēcerant. Laus Deō!
Frātellīnus fēcit
Monday, June 20, 2022
Trēs dēclīnātiōnēs
Nōminātīvus. Benedīcat vōs omnīpotēns Deus, Pater, et Fīlius, et Spīritus Sānctus.
Genitīvus. In nōmine Patris, et Fīliī, et Spīritūs Sānctī.
Datīvus. Glōria Patrī, et Fīliō, et Spīrituī Sānctō.
Accūsātīvus. Crēdō in ūnum Deum, Patrem omnipotentem, [...] Et in ūnum Dominum Jēsum Chrīstum, Fīlium Deī ūnigenitum, [...] Et in Spīritum Sānctum
Vocātīvus. Pater dē caelīs Deus, miserēre nōbīs. Fīlī, Redēmptor mundī, Deus, miserēre nōbīs. Spīritus Sāncte, Deus , miserēre nōbīs.
Ablātīvus. Et incarnātus est dē Spīritū Sānctō [...] Quī cum Patre et Fīliō simul adōrātur et conglōrificātur
Friday, March 25, 2022
Novissimae imāginēs
Heri tandem licuit nōbīs iterum fēstum ergā rītum antīquiōrem celebrāre. Convenīmus enim in templō Angelōrum Custōdum ut precēs vespertīnās Annuntiātiōnis Beātae Mariae Virginis offerrēmus. Quibus reverendus dominus Andreās Rāmus praefuit et Sānctissimum Sacrāmentum Chrīstī fidēlibus exposuit. Deō grātiās!