Sunday, October 10, 2010

Missa in honorem beati Joannis Henrici Newman

Dies nonus Octobris a domino nostro Papa Benedicto XVI festus in honorem beati Joannis Henrici Newman factus est. Quod magni momenti est omnibus oratorianis, cum beatus Joannis Henricus s. Philippi Nerii religionem in Anglia instituerit. Propterea sabbato a.d. VII Id. Oct., fratres Oratorii et psalmistae Chorus Breviarii reversi sunt ad ecclesiolam s. Augustini ut canerent et reverendo patri Henrico Neely, O.S.A. ministrarent in Sacro ad Anglici theologi honorem celebrato. Missa autem quae "Os justi" dicitur erga formam Missalis Romani extraordinariam oblata est, cantu quidem gregoriano adornata. Cum solemnia omnino Latine celebrata sint, duo tamen hymni Anglici a beato Joanne Henrico compositi canti sunt, qui nuncupantur "Humane duc, o Lux" atque "Laus Sanctissimo in excelsis". Beate Joannes Henrice, ora pro nobis ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Monday, August 30, 2010

In festo sancti Augustini

Photogramma a Jonatha captum

Die vigesimo octavo Augusti (a.d. IV Kal. Sep.), magno cum gaudio, dies festus s. Augustini episcopi et confessoris a fratribus celebratus est.
Nam apud ecclesiolam monasterii s. Augustini, p. Henricus Neely missarum solemnia in honorem sancti patroni sui obtuli, fatribus et Chori Breviarii psalmistis in choro canentibus. Eremitae ordinis s. Augustini, ante mutationes deprecabiles quae post concilium vaticanum secundum factae sunt, suis cantibus utebantur ad proprios sanctos honorandos. Non solum in missa s. Augustini ab augustiniano sacerdote celebrata, orationes, lectiones, alleluia, et praefatium ab usu Romano differunt, sed et pulchra sequentia "De profundis tenebrarum" canitur, quae aliunde omnino abest. Putamus prima vice ab anno MCMLXIX missam erga usum augustinianum Didacopoli celebratam esse.
Post sacrum, una cum patre Henrico, cecinimus alteram sequentiam joculatoriam adversum Lutherum, sicut invenitur in capite XXXV historiae Ordinis s. Augustini a Nicolao Crusenio conscriptae.
Deo gratias!

Hic audire potestis nonnullos cantus:

Pluria et pulchra photogrammata a fratre Ronaldo capta:

Pulsate ligamen ut largiora photographemata videatis

Sunday, August 15, 2010

Vesperae in Assumptione B.M.V.

Assumpta est Maria in coelum!

Post plurimos menses, cum jam illic adfuissemus in vigilia Sanctorum Omnium, heri reversi sumus Sanctum Joannem Capistranum ad preces vespertinas effundendas in honorem beatae virginis Mariae in coelum assumptae. Nam, ex photographemate bene intuemini quam multi viri adfuerunt in parvo presbyterio! Et amicos, qui longius abfuerant, iterum vidimus et novos homines convenimus. Reverendus autem pater Victor Szczurek, O. Praem., benignissimus hominum, hebdomarius factus est. Gratias plurimas habemus amico Davidi, praesidi "Una Voce" societatis, qui omnia praeparavit. Utinam in basilica proxima vice canamus!

Wednesday, July 14, 2010

De precibus vespertinis cum domino Christophoro Basden

Reverendus dominus Christophorus Basden, parochus ecclesiae sancti Bedae, Londinii, his diebus in Civitatibus Foederatis moratur. Quem, cum in Anglia habitaret, Joannes noster cognovit. Propterea a Joanne dom. Christophorus invitatus est ut Didacopolin visitaret et preces vespertinas nobiscum celebraret. Ideo, die dominica undecima Julii (more antiquorum Romanorum, a.d. VI d. Jul.), congregati sumus apud sacellum s. Augustini ad preces vespertinas canendas.
In photographemate supra posito, dom. Chistophorus indutus est nostra nova cappa aurea quae in India facta est. Post celebrationem profecti domum Joannis, exercitiis Oratorii ibi peractis, recreati sumus. De dom. Christophori urbanitate et humanite valde delectati, ei exoptamus tutum iter et reditum in patriam. Utinam conveniamus iterum cum eo!

Pulsate ut majora photographemata videatis

Pulchra et plurima photographemata a Ronaldo capta sunt.

Saturday, June 19, 2010

De solemni fratris Ronaldi professione

Die sabbati duodecimo Junii, iterum reversi sumus ad monasterium s. Augustini, cum amicus noster frater Ronaldus Custorius, O.S.A. votum perpetuae oboedientiae, paupertatis et castitatis pronuntiaret.

Membra Chori Breviarii et fratres Parvi Oratorii invitati sunt ut aliquas Missae partes canerent.

Professione celebrata, ante ecclesiolae ostia convenimus ubi imago nostra cum fratre Ronaldo et patre Henricus pincta est:

Gratias Deo agamus quoniam alius s. Augustini filius mundo renuntiavit ut aeternae vitae potiretur!


Saturday, June 12, 2010

Festum s. Philippi Nerii


Hoc anno festum s. Philippi Neri Didacopoli celebratum est die quarto et quinto Junii, permissione a vicario episcopali habita. Feria VI, apud ecclesiam cathedralem s. Josepho dicatam, fratres Parvi Oratorii et Chori Breviarii psalmistae vesperas solemnes celebraverunt, hebdomadario rev. patre Justino Ramos, O. Praem., adsistentibus rev. p. Victore Szczurek O. Pream. et domino Jacobo Crittenden. Fratres et psamistae a Magistro caerimoniarum Ashleio directi sunt, qui Cincinnatis evolavit ut adesset. Joannes praecentor elegit pulcherrima musicae opera pro patrono nostro canenda, inter quae saltem memorandae sunt Vesperae solennes de confessore a Wolfgango Amadeo Mozart.

Die Sabbati, ad s. Josephi aedem reversi, fratres ministraverunt rev. patri Victori Szczurek, O. Praem., qui sacrum solenne obtulit, adjuvantibus eum rev. p. Justino Ramos, O. Praem. et domino Jacobo Crittenden. Pulchra Missa tribus vocibus a Guillelmo Byrd audita est.


Post Romane liturgiae mutationes quae annis praeteritis factae sunt, sacrificium Missae erga ritum Gregorianum iterum oblatum est in prima Didacopoleos ecclesia. Chorus Breviarii et Fratres Parvi Oratorii grati sunt vicario episcopali, patribus praemonstratensibus, parocho ecclesiae cathedralis sacristaeque, musicis, amicis, et benefactoribus.

Saturday, May 8, 2010

Processio de Rosario apud campum Universitatis Sancti Didaci


Die dominico II Maii, sive a.d. VI Nonas Maias more antiquo, hora XIV et dimidia, quinque fratres Parvi Oratorii necnon Chori Breviarii sodales convenerunt apud Universitatis Sancti Didaci campum ut processionem in honorem Mariae sanctissimae participarent. Per XXIV annos homines semel in mense illic congregati sunt ut per beatae Mariae virginis intercessionem ad veram fidem Universitas illa et aliae scholae nomine Catholicae tantum reverterent. Sed nunc abhinc processiones circa sanctae Annae ecclesiam fient, quod lamentabile nobis videtur, cum conversione paroecia illa certe non indigeat. Quindecim mariani Rosarii decades recitatae sunt cum hymnis in fine uniuscujusque. Fratres induti erant habitus confraternitatis Pretiosissimi Sanguinis, sicut eis oportet cum ad processiones adsint.