Monday, June 20, 2022

Trēs dēclīnātiōnēs

 

Nōminātīvus. Benedīcat vōs omnīpotēns Deus, Pater, et Fīlius, et Spīritus Sānctus.

Genitīvus. In nōmine Patris, et Fīliī, et Spīritūs Sānctī.

Datīvus. Glōria Patrī, et Fīliō, et Spīrituī Sānctō.

Accūsātīvus. Crēdō in ūnum Deum, Patrem omnipotentem, [...] Et in ūnum Dominum Jēsum Chrīstum, Fīlium Deī ūnigenitum, [...] Et in Spīritum Sānctum

Vocātīvus. Pater dē caelīs Deus, miserēre nōbīs. Fīlī, Redēmptor mundī, Deus, miserēre nōbīs. Spīritus Sāncte, Deus , miserēre nōbīs.

Ablātīvus. Et incarnātus est dē Spīritū Sānctō [...] Quī cum Patre et Fīliō simul adōrātur et conglōrificātur

Friday, March 25, 2022

Novissimae imāginēs

 Heri tandem licuit nōbīs iterum fēstum ergā rītum antīquiōrem celebrāre. Convenīmus enim in templō Angelōrum Custōdum ut precēs vespertīnās Annuntiātiōnis Beātae Mariae Virginis offerrēmus. Quibus reverendus dominus Andreās Rāmus praefuit et Sānctissimum Sacrāmentum Chrīstī fidēlibus exposuit. Deō grātiās!





Tuesday, May 11, 2021

Imāginēs vesperārum

Ante diem sextam Nōnās Maiās, dominicā quārtam post Pascham, precēs vespertīnae ā frātribus cantae sunt in templō Sānctī Cārolī, Littore Imperiālī. Hebdomadārius autem fuit optimus sacerdōs Raymundus Philippus, cui grātiās plūrimās agimus.





Tuesday, March 23, 2021

Prīmae Vesperae S. Jōsēphī

Vigiliā Sānctī Jōsēphī cecinimus precēs Vespertīnās sub pāpiliōne in oppidō Absconditō. Utinam in templō iterum possīmus patrem Dominī putātīvum colere!

 


















Friday, December 25, 2020

Fēlīcem Nātīvitātem Dominī!

Duccio di Buoninsegna - Nativity - WGA06756
Duccius Sēnēnsis: Nātīvitās Dominī


Audītur
Archangelus Corellius: Concentus Nātīvītātis (Pāstōrāle)

Omnia sint vōbīs fausta in Diē Nātālī Salvātōris, amīcī lēctōrēs!

Thursday, December 24, 2020

P. Henricus Neely, O.S.A. a.d. X Kal. Jun. MCMXXVIII - a.d. XXII Kal. Jan. MMXXII

 


 



 Heri Missa prō dēfūnctō p. Henrīcō Neely oblāta est ā p. Jōhanne Lyons in templō s. Annae dicātō. P. Henrīcus per multōs annōs Missam antīquam prō Chrīstī fidēlibus Didacōpolītānīs in coemētēriō Sānctae Crucis celebrāvit. Sed et precibus vespertīnīs saepe prō nōbīs praefuit. Inter ministrantēs, cantōrēs, adstantēs, plūrimī ex Sānctae Crucis congregātiōne adfuērunt ut p. Henrīcō valē dīcerent.

Sit tibi terra levis, Pater, dōnec resurgās in glōriā!