Die dominica III Quadragesimae, a.d. IX Kal. Apr., preces vespertinas cecinimus in ecclesia sancto Patricio dicata atque a rev. p. Carolo Medina, O.S.A. recta. Qui vero factus est hebdomadarius. Adfuit etiam in choro rev. p. Philippus Yang, O.S.A. ejusdem paroeciae adjutor. Gratias autem maximas agentes illis sacerdotibus, qui nos benigne susceperunt, expectamus iterum nos illuc reversuros esse ut laudes Deo simul peragamus.
Friday, March 29, 2019
Wednesday, March 6, 2019
Tuesday, February 26, 2019
VINCULUM, sive Latinitas viva cum Annula LLewellyn
Hoc anno, amici, a die undevigesimo ad diem vigesimum sextum Junii fiet VINCULUM, nemper conventus de Latinitate viva pro Catholici in pulchro Collegio Abbatiae Belmontianae in Carolina Septentrionali, ductrice ottima Annula Llewellyn. Quae quondam fuit discipula rev. patris Reginaldi Foster et nunc illic docet linguam Latinam tum alumnos academicos cum eos in sacris. Verba autem mihi desunt ut sat laudem illam clarissimam doctricem, humanissimam mulierem, Minervam Christianam. Solum revelo vobis et canem ejus nunc Latine scire! Ergo date nomen vestrum ut ad adsitis!
Monday, February 4, 2019
In Purificatione B.M.V.
Inspicite, amici, imagines pulchras a fratre Jonatha pictas de Missa in die Purificationis Beatæ Mariæ Virginis. Nam a.d. IV Non. Feb. rev. dom. Burtus Boudoin Sacrum obtulit, fratribus ministrantibus ac canentibus. Ante vero Missam, candelis a sacerdote benedictis, processimus per naves. Postea autem antiphonam, quæ "Alma Redemptori Mater" appellatur, cecinimus. Enimvero non canemus eam usque ad tempus Adventus.
Saturday, January 26, 2019
Statua S. Antonii
Heri nocte plulchra statua S. Antonii Pativini atque Olisiponensis nuper restaurata in sanctuario ecclesiae S. Annae collocata est. Nam statua S. Rochi, quae antea in sactuario adstabat, nunc in loco S. Antonii apud fontem baptismatis invenitur. Hodie autem, benedictione SS. Sacramenti expleta, imaginem feci. S. Antoni, ora pro nobis. S. Roche. ora pro nobis. S. Anna, ora pro nobis.
Thursday, December 27, 2018
Imagines in festo Sancti Stephani
Heri, a.d. VII Kal. Jan., in die festo Sancti Stephani, rev. dom. Joannes Lyons, F.S.S.P. Sacrum obtulit in templo Sancti Joannis Evangelistæ, Iliceti (vulgo Encinitas). Alii autem fratres una cum psalmistis cecinerunt proprium e Graduale Romano necnon ordinarium, alii ministraverunt. Gratias ergo agimus tum domino Joanni tum parocho rev. dom. Jacobo Bahash, qui benigne nos accepit.
A Nuntia Pecoraria pictæ.
A fratre Ronaldo pictæ.
A fratre Jonatha pictæ.
Tuesday, December 25, 2018
Felicem Diem Natalem Domini!
Subscribe to:
Posts (Atom)


















