Sanctus pater noster Philippus Nerius traditionem instituit ambulandi per septem ecclesias Romanas in spiritu jucundae poenitentiae. Septem Romanae ecclesiae electae a patrono nostro sunt: S. Petrus in Vaticano, S. Paulus extra muros, S. Joannes in Laterano, S. Crux in Jerusalem, S. Laurentius extra muros, S. Sebastianus extra muros et S. Maria Major. Die 24 Augusti (more antiquo a.d. IX Kal. Sept.) fratres et postulantes Parvi Oratorii Didacopolitani secuti sunt vestigia majorum et peregrinati sunt per septem ecclesias in urbe Didacopole. Frater Rhodanus Lillard, F.S.S.P. et Domina Veronica Castro, gratissimi hospites, iter fecerunt et portaverunt nobiscum pondus diei et aestus. Fratres offerunt hoc parvum sacrificium in reparationem sacrilegii quod factum est in Sanctissimum Sacramentum in Oratorio Londinii ab Americano quodam. Quod magni doloris causa fuit apud patres, fratres et fideles omnes Oratorii Londinii. Fortasse tamen sacrilegus homo ille propinquior Deo est quam aestimet. Sicut scripsit Sanctus Augustinus in libro XII Confessionum (14. 17): Odi hostes ejus vehementer: o si occidas eos de gladio bis acuto et non sint hostes ejus! Sic enim amo eos occidi sibi, ut vivant tibi.
Prima statio, ubi incepimus iter, fuit ad Sanctam Crucem. Hora 10 et 15 minutis, Rev. Pater Joannes Caronan, Ord. Praet., post celebrationem Missae, nobis dedit paternam benedictionem suam.
Prima statio, ubi incepimus iter, fuit ad Sanctam Crucem. Hora 10 et 15 minutis, Rev. Pater Joannes Caronan, Ord. Praet., post celebrationem Missae, nobis dedit paternam benedictionem suam.

Hic pertransimus necropolin Sanctae Crucis

Secunda statio: ad Sanctum Judam Thaddeum

Rev. Dominus Emmetus Farrel, pastor illae paroeciae, et totus grex ejus benignissime nos receperunt et mercedem suam non amiserunt.


Hic dederunt nobis calices aquae fridigae in nomine discipuli

Statio quarta: ad Sanctam Annam

Cum Missa celebraretur, potuimus loqui cum nullo homine sed sub umbra turris campanariae locum refrigerii invenimus.

Parvum jentaculum

Statio quinta: ad Sanctam Mariam Dominam Angelorum

Non invenimus populum, sed cecinimus hymnum Beatae Mariae Virgini

Sexta statio: ad Sanctam Mariam Dominam Rosarii, in parva Italia.
