Saturday, August 23, 2008

De Cenaculo Familiae Sancti Hieronymi

Hinc porro volo scribere Latine! Cum sermo meus non sit ciceronianus, tamen spero te, lector, intellecturum esse quod scripserim et non multas mendas adesse.
A die quinto usque ad undecimum hujus mensis eram in urbe Mobile, in Alabama, ubi fiebat Cenaculum Familiae Sancti Hieronymi. Habuimus jucundissimam hebdomadam per quam orare, loqui, ludere Latine potuimus. In prima photographia, vides coetum nostrum. Sunt juvenes et


senes, sacerdotes et laici, doctissimi cultores latinitatis et humiles tirones. De die in diem audiebamus acroaeses de theologia, de historia Ecclesiae, de sanctis, etc. Liturgia et recitatio sancti Rosarii magni momenti sunt in Cenaculo. Cum sim frater Oratorii, paratus sum ministrare et canere in ambobus ritibus. Prima mane ministrabam Missam privatam erga ritum antiquiorem quam celebrabat Pater Valentinus Young, O.F.M.:

In sacello tamen Missa celebrabatur in utroque ritu, secundum animum sacerdotis celebrantis.


Reverendus dominus Coemgenus Zilverberg diligit bene celebrare suam Missam secundum novum ordinem. Mihi placuit eum quoque adjuvare. Dominus Coemgenus nunc legit precem quamdam ex missale. Alter sacerdos est Rev. Dom. Thomas Krupich, qui celebravit cum eo novam Missam sed et dicit veterem ordinem.


Lego lectionem ex Vetere Testamento et psalmum responsoriale:


Si invenero alias photographias, certiores vos faciam. Si inveneritis mendas, quaeso scribete mihi. Valete!

No comments: