Dies festus s. Georgii, a.d. IX Kal. Mai., recultus est a psalmistis Chori Breviarii una cum fratribus Parvi Oratorii in ecclesia s. Joannis a Cruce in oppido Limoneto, vulgo Lemon Grove. Missarum autem solemnia a rev. p. Federico Masutti, F.S.S.P. celebrata sunt, haud parvo Christifidelium concursu. Cum perpauca nota sint de s. Georgio martyre sub Diocletiano imperatore, omnes tamen sciunt fabulam duelli cum dracone, quam Jacobus a Voragine in Legenda aurea conscripsit. Fabula autem monet adhaerendum nobis Dominum in adversitatibus, significans etiam victoriam rationis a fide illuminatae supra passiones corporales, quae animam captam tenebant. Gavisi postremo sumus quia thuriferario Georgius nomen est atque urbs natalis servi vestri, nemper Ferraria, sub patrocinio ejusdem sancti posita est.
Thursday, April 26, 2012
Thursday, April 12, 2012
De corona divinae Misericordiae
Imago a pictore Polono Eugenio Kazimirowski picta.
Legitur autem in calce "Jesu, confido in Te".
|
Jussu beati Joannis Pauli II, Dominica in Albis divinae Misericordiae adscripta est. Quod autem obtemperat revelationem privatam sanctae Faustinae Kovalska, cui Dominus Jesus observantiam hanc praecepit. Corona igitur divinae Misericordiae in die Dominica prima post Pascha potissime recitatur. Cujus autem versionem Latinam lectoribus antepono paulo differentem ab illa in situ optimo, qui nuncupatur Thesaurus Precum Latinarum, posita. Mihi enim displicet versio illa in qua legitur:
miserere nobis et totius mundi
Licet autem uti casu dativo (nobis) cum verbo "misereor", piget quidem uti simul ac genitivo (totius mundi). Propterea in versione mea tantummodo casu genitivo utor, tum in invocatione ad singula grana in quibus Ave Maria dicitur, tum in conclusione. Quamcumque autem versionem optetis, oportet nos omnes divinam Misericordiam invocare.
Incipit coronae divinae Misericordiae:
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum
tuum. Fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra. Panem nostrum
quotidianum da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra sicut et
nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem,
sed libera nos a malo. Amen
Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum. Benedicta tu in mulieribus, et
benedictus fructus ventris tui, Jesus. Sancta Maria, Mater Dei, ora
pro nobis peccatoribus, nunc, et in hora mortis nostrae. Amen
Credo in Deum Patrem omnipotentem, Creatorem caeli et terrae. Et in Jesum
Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum, qui conceptus est de
Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine, passus sub Pontio Pilato,
crucifixus, mortuus, et sepultus, descendit ad inferos, tertia die
resurrexit a mortuis, ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei
Patris omnipotentis, inde venturus est judicare vivos et mortuos.
Credo in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum
communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem et vitam
aeternam. Amen.
Ad
singula grana in quibus Pater Noster dicitur:
Pater aeterne, offero tibi Corpus et Sanguinem, animam et divinitatem
dilectissimi Filii Tui, Domini nostri, Jesu Christi, in propitiatione
pro peccatis nostris et totius mundi.
Ad
singula grana in quibus Ave Maria dicitur:
Pro
dolorosa Ejus passione, miserere nostri et totius mundi.
In
conclusione, ter dicitur:
Sanctus Deus, Sanctus Fortis, Sanctus Immortalis, miserere nostri et totius
mundi.
Sunday, April 8, 2012
Friday, April 6, 2012
Tenebrae MMXII
Die 4a Aprilis, pridie Nonas Aprilis, officium matutini et laudis feriae V in hebdomada sancta, quod Tenebrae nuncupatur, a fratribus et sodalibus Chori Breviarii cantum est. Convenimus enim in solito loco, ubi jam peregimus officium annis praeteritis, nempe in ecclesia s. Joannis Evangelistae. Deinde, psalmi, responsoria, lectiones et cantica profusa sunt dum candelae singillatim extinguerentur. Hebdomadario autem rev. dom. Eugenio Sta. Ana gratias plurimas agimus, grati quidem sumus et rev. p. Reginaldo De Four, qui nos comitatus est in choro. Optamus tandem omnibus lectoribus felix Pascha resurrectionis Domini.
Responsoria canuntur tono nostro |
Frater Ronaldus canit lectionem ex Lamentationibus Jeremiae prophetae |
Cantores canunt antiphonam parva voce |
Andreas extinguit candelem in fine uniuscujusque psalmi |
Coetus noster cum rev. dom. Eugenio Sta. Ana et rev. p. Reginaldo De Four. |
Subscribe to:
Posts (Atom)