Sunday, September 15, 2013

Novum pluviale viride


Kalendis Septembris, die dominico, sacro celebrato in domo rude donatorum, in parte comitatus didacopolitani meridionali, rev. dominus Burtus Boudoin benedixit novum pluviale viride quod fratres Parvi Oratorii  haud multo ante emerant. Hebdomadarius enim, qui precibus vespertinis praeest, in diebus dominicis per annum viridi pluviale indutus est.  Hoc autem anno conabimur, Deo adjuvante, preces vespertinas diebus dominicis semel in mense canere. 





Textus pulcherrimae benedictionis ex Rituale Romano exceptus:

BENEDICTIO SACERDOTALIUM INDUMENTORUM

V/. Adjutórium nostrum in nómine Dómini.
R/. Qui fecit caelum et terram.
V/. Dóminus vobíscum.
R/. Et cum spíritu tuo.

Orémus


OMNÍPOTENS sempitérne Deus, qui per Móysen fámulum tuum pontificália et sacerdotália seu levítica vestiménta, ad expléndum in conspéctu tuo ministérium eórum, ad honórem et decórem nóminis tui fíeri decrevísti: adésto propítius invocatiónibus nostris: ut haec induménta sacerdotália, désuper irrigánte grátia tua, ingénti benedictióne per nostrae humilitátis servítium puri+ficáre, bene+dícere et conse+cráre dignéris: ut divínis cúltibus et sacris mystériis apta et benedícta exsístant: his quoque sacris véstibus Pontífices, et Sacerdótes, seu Levítae tui indúti, ab ómnibus impulsiónibus seu tentatiónibus malignórum spirítuum muníti et defénsi esse mereántur: tuísque mystériis apte et condígne servíre et inhaerére, atque in his tibi plácite et devóte perseveráre tríbue. Per Christum Dóminum nostrum. R/. Amen.

Orémus


DEUS, invíctae virtútis triumphátor, et ómnium rerum creátor ac sanctificátor: inténde propítius preces nostras ; et haec induménta levíticae, sacerdotális, et pontificális glóriae, minístris tuis fruénda, tuo ore próprio bene+dícere, sancti+ficáre et conse+cráre dignéris: omnésque eis uténtes, tuis mystériis aptos, et tibi in eis devóte ac laudabíliter serviéntes, gratos effícere dignéris. Per Christum Dóminum nostrum. R/. Amen.

Orémus


DÓMINE Deus omnípotens, qui vestiménta Pontifícibus, Sacerdótibus et Levítis, in usum tabernáculi foéderis necessária, Móysen fámulum tuum ágere jussísti, eúmque spíritu sapiéntiae ad id peragéndum replevísti: haec vestiménta in usum et cultum mystérii tui bene+dícere, sancti+ficáre et conse+cráre dignéris: atque minístros altáris tui, qui ea indúerint, septifórmis Spíritus grátia dignánter repléri atque castitátis stola, beáta fácias cum bonórum fructu óperum ministérii congruéntis immortalitáte vestíri. Per Dóminum... in unitáte ejúsdem Spíritus. R/. Amen.

Et aspergantur aqua benedicta.


No comments: