Chorus Breviarii
Didacopolitanus
CŒTUS CANTUS GREGORIANI AC LITURGICÆ PRECIS
Paginae
Dumus
Rosarium
Venalia
Saturday, December 21, 2013
De vesperis tertiae dominicae Adventus
Die dominica tertia Adventus, a.d. XVIII Kal. Jan., preces vespertinae iterum celebratae sunt in ecclesia s. Vincentio a Paulo dicata. Dies vero dominica illa "Gaudete" ab hominibus appellatur, cum multoties versus
ex epistola s. Pauli apostoli ad Philippenses
in liturgia legantur, incipientes cum "Gaudete". Propterea licet illa die celebranti, ad patefaciendum gaudium, induere vestimenta rosacea, relictis pro tempore violaceis. Quod libenter fecit Dominus Eugenius, cum pluviale rosaceum a fratribus nuper acquisitum esset.
Optamus vobis tandem, amici lectores, felicem diem natalem Domini et faustum novum annum.
Newer Posts
Older Posts
Home
Subscribe to:
Posts (Atom)