Die dominica tertia Adventus, a.d. XVIII Kal. Jan., preces vespertinae iterum celebratae sunt in ecclesia s. Vincentio a Paulo dicata. Dies vero dominica illa "Gaudete" ab hominibus appellatur, cum multoties versus ex epistola s. Pauli apostoli ad Philippenses in liturgia legantur, incipientes cum "Gaudete". Propterea licet illa die celebranti, ad patefaciendum gaudium, induere vestimenta rosacea, relictis pro tempore violaceis. Quod libenter fecit Dominus Eugenius, cum pluviale rosaceum a fratribus nuper acquisitum esset.
Optamus vobis tandem, amici lectores, felicem diem natalem Domini et faustum novum annum.
No comments:
Post a Comment