Wednesday, June 24, 2015

Missa votiva in honore s. Philippi Nerii

Vesperis expletis, de quibus jam scripsimus, reversi sumus postridie, a.d. XII Kal. Jul.,  ad eundem templum ut ministraremus parocho, domino Richardo Perozich, Sacrum in honore s. Philippi celebranti necnon caneremus proprium atque ordinarium Gregorianum. Adfuerunt autem in choro etiam duo clerici Byzantini. Missa celebrata, venerati sumus reliquias sancti Patroni nostri. Gratias habemus fratri Ronaldo veri nominis artifici, qui pulchras imagines confecit.




























No comments: