Tuesday, September 22, 2015
Vita S. Philippi Nerii Florentini
Wednesday, September 9, 2015
Mysteria Gloriosa in Sacra Scriptura
Primum Mysterium Gloriosum: Resurrectio
- Amen, amen dico vobis : quia plorabitis, et flebitis vos, mundus autem gaudebit ; vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. (Joa. 16:20).
- Iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum : et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. (Joa. 16:22).
- Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes quæ paraverant aromata. (Luc. 24:1).
- Angelus enim Domini descendit de cælo : et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum. (Mat. 28:2).
- Nolite timere vos : scio enim, quod Jesum, qui crucifixus est, quæritis. Non est hic. (Mat. 28:5-6).
- Surrexit enim, sicut dixit : venite, et videte locum ubi positus erat Dominus. (Mat. 28:6).
- Et ecce præcedit vos in Galilæam : ibi eum videbitis. (Mat. 28:7).
- Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus. (Mat. 28:8).
- Ego sum resurrectio et vita : qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet. (Joa. 11:25).
- Et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in æternum. (Joa. 11:26).
Secundum Mysterium Gloriosum: Ascensio
- Eduxit autem eos foras in Bethaniam, et elevatis manibus suis benedixit eis. (Luc. 24:50).
- Et accedens Jesus locutus est eis, dicens : Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra. (Mat. 28:18).
- Euntes ergo docete omnes gentes. (Mat. 28:19).
- Baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. (Mat. 28:19).
- Docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis. (Mat. 28:20).
- Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit. (Mar. 16:16).
- Qui vero non crediderit, condemnabitur. (Mar. 16:16).
- Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi. (Mat. 28:20).
- Et cum hæc dixisset, videntibus illis, elevatus est : et nubes suscepit eum ab oculis eorum. (Act. 1:9).
- Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in cælum, et sedet a dextris Dei. (Mar. 16:19).
Tertium Mysterium Gloriosum: Descensus Spiritus Sancti
- Et cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco. (Act. 2:1).
- Et factus est repente de cælo sonus, tamquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes. (Act. 2:2).
- Et apparuerunt illis dispertitæ linguæ tamquam ignis, seditque supra singulos eorum. (Act. 2:3).
- Et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et cœperunt loqui magnalia Dei. (Act. 2:4, 11).
- Erant autem in Jerusalem habitantes Judæi, viri religiosi ex omni natione quæ sub cælo est. (Act. 2:5).
- Stans autem Petrus cum undecim, levavit vocem suam, et locutus est eis. (Act. 2:14).
- Petrus vero ad illos : Pœnitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum : et accipietis donum Spiritus Sancti. (Act. 2:38).
- Qui ergo receperunt sermonem ejus, baptizati sunt : et appositæ sunt in die illa animæ circiter tria millia. (Act. 2:41).
- Emitte Spiritum tuum, et creabuntur; et renovabis faciem terræ. (Alleluia in Festo Pentecostes, Psa. 103:30).
- Veni, Sancte Spiritus, reple tuorum corda fidelium: et tui amoris in eis ignem accende. (Alleluia in Festo Pentecostes).
- En dilectus meus loquitur mihi. Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni. (Can. 2:10).
- Jam enim hiems transiit ; imber abiit, et recessit. (Can. 2:11).
- Ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis : vox enim tua dulcis, et facies tua decora. (Can. 2:14).
- Et apertum est templum Dei in cælo : et visa est arca testamenti ejus in templo ejus, et facta sunt fulgura, et voces, et terræmotus, et grando magna. (Apo. 11:19).
- Et signum magnum apparuit in cælo : mulier amicta sole. (Apo. 12:1).
- Et luna sub pedibus ejus, et in capite ejus corona stellarum duodecim. (Apo. 12:1).
- Omnis gloria ejus filiæ regis ab intus, in fimbriis aureis, circumamicta varietatibus. (Psa. 44:14-15).
- Benedicta es tu, filia, a Domino Deo excelso præ omnibus mulieribus super terram. (Jdt. 13:24).
- Ut non recedat laus tua de ore hominum qui memores fuerint virtutis Domini in æternum. (Jdt. 13:25).
- Tu gloria Jerusalem ; tu lætitia Israël ; tu honorificentia populi nostri. (Jdt. 15:10).
Quintum Mysterium Gloriosum: Coronatio in Cælis
- Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata ? (Can. 6:9).
- Quasi arcus refulgens inter nebulas gloriæ, et quasi flos rosarum in diebus vernis. (Sir. 50:8).
- Ego flos campi, et lilium convallium. (Can. 2:1).
- Thronus meus in columna nubis et usque ad futurum sæculum non desinam. (Sir. 24:7,14).
- Transite ad me, omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini. (Sir. 24:26).
- Ego quasi terebinthus extendi ramos meos, spiritus enim meus super mel dulcis. (Sir. 24:22,27).
- Nunc ergo, filii, audite me : beati qui custodiunt vias meas. Audite disciplinam, et estote sapientes. (Pro. 8:32-33).
- Beatus homo qui audit me, et qui vigilat ad fores meas quotidie, et observat ad postes ostii mei. (Pro. 8:34).
- Qui me invenerit, inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino. (Pro. 8:35).
- Salve, Regina misericordiæ, tu nos ab hoste protege, et mortis hora suscipe. (Graduale in Festo Beatæ Mariæ Virginis Reginæ).
Tuesday, September 8, 2015
Mysteria Dolorosa in Sacra Scriptura
Primum Mysterium Dolorosum: Agonia in Horto
- Tunc venit Jesus cum illis in villam, quæ dicitur Gethsemani, et cœpit contristari et mœstus esse. (Mat. 26:36-37).
- Tunc ait illis : Tristis est anima mea usque ad mortem : sustinete hic, et vigilate mecum. (Mat. 26:38).
- Et ipse avulsus est ab eis quantum jactus est lapidis : et positis genibus orabat. (Luc. 22:41).
- Pater, si vis, transfer calicem istum a me : verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat. (Luc. 22:42).
- Apparuit autem illi angelus de cælo, confortans eum. (Luc. 22:43).
- Et factus in agonia, prolixius orabat. (Luc. 22:43).
- Et factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram. (Luc. 22:44).
- Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro : Sic non potuistis una hora vigilare mecum ? (Mat. 26:40).
- Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. (Mat. 26:41).
- Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. (Mat. 26:41).
- Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus, et scribis, et universo concilio, vincientes Jesum, duxerunt, et tradiderunt Pilato. Et interrogavit eum Pilatus : Tu es rex Judæorum ? (Mar. 15:1-2).
- Respondit Jesus : Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Judæis : nunc autem regnum meum non est hinc. (Joa. 18:36).
- Dixit itaque ei Pilatus : Ergo rex es tu ? Respondit Jesus : Tu dicis quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati : omnis qui est ex veritate, audit vocem meam. (Joa. 18:37).
- Dicit ei Pilatus : Quid est veritas ? Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Judæos, et dicit eis : Ego nullam invenio in eo causam. (Joa. 18:38).
- Emendatum ergo illum dimittam. Tunc ergo apprehendit Pilatus Jesum, et flagellavit. (Luc. 23:16, Joa. 19:1).
- Despectum, et novissimum virorum, virum dolorum, et scientem infirmitatem, et quasi absconditus vultus ejus et despectus, unde nec reputavimus eum. (Isa. 53:3)
- Oblatus est quia ipse voluit, et non aperuit os suum ; sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum. (Isa. 53:7).
- Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras ; attritus est propter scelera nostra. (Isa. 53:5).
- Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit ; et nos putavimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo, et humiliatum. (Isa. 53:4).
- Disciplina pacis nostræ super eum, et livore ejus sanati sumus. (Isa. 53:5).
- Milites autem duxerunt eum in atrium prætorii, et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei. (Mar. 15:16, Mat. 27:28).
- Et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus. (Mat. 27:29).
- Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes : Ave rex Judæorum. (Mat. 27:29).
- Et exspuentes in eum, acceperunt arundinem, et percutiebant caput ejus. (Mat. 27:30).
- Pilatus, accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens : Innocens ego sum a sanguine justi hujus : vos videritis. (Mat. 27:24).
- Exivit ergo Jesus portans coronam spineam, et purpureum vestimentum. (Joa. 19:5).
- Et Pilatus dicit Judæis : Ecce rex vester. Illi autem clamabant : Tolle, tolle, crucifige eum. (Joa. 19:14-15).
- Pilatus vero dicebat illis : Quid enim mali fecit ? At illi magis clamabant : Crucifige eum. (Mar. 15:14).
- Regem vestrum crucifigam ? Responderunt pontifices : Non habemus regem, nisi Cæsarem. (Joa. 19:15).
- Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Jesum flagellis cæsum, ut crucifigeretur. (Mar. 15:15).
- Si quis vult post me venire, abneget semetipsum. (Luc. 9:23).
- Et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me. (Luc. 9:23).
- Susceperunt autem Jesum, et eduxerunt. Et bajulans sibi crucem exivit. (Joa. 19:16-17).
- Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quemdam Cyrenensem venientem de villa : et imposuerunt illi crucem portare post Jesum. (Luc. 23:26).
- Tollite jugum meum super vos, et discite a me. (Mat. 11:29).
- Quia mitis sum, et humilis corde. (Mat. 11:29).
- Et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve. (Mat. 11:29-30).
- Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quæ plangebant et lamentabantur eum. (Luc. 23:27).
- Conversus autem ad illas Jesus, dixit : Filiæ Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros. (Luc. 23:28).
- Quia si in viridi ligno hæc faciunt, in arido quid fiet ? (Luc. 23:31).
- Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariæ, ibi crucifixerunt eum. (Luc. 23:33).
- Jesus autem dicebat : Pater, dimitte illis : non enim sciunt quid faciunt. (Luc. 23:34).
- Unus autem de his, qui pendebant, latronibus, dicebat ad Jesum : Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum. (Luc. 23:39, 42).
- Amen dico tibi : hodie mecum eris in paradiso. (Luc. 23:43).
- Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus et discipulus, quem diligebat. (Joa. 19:25-26).
- Jesus dicit matri suæ : Mulier, ecce filius tuus. Deinde dicit discipulo : Ecce mater tua. (Joa. 19:26-27).
- Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. (Joa. 19:27).
- Et tenebræ factæ sunt in universam terram. Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum : et terra mota est. (Luc. 23:44; Mat. 27:51).
- Et clamans voce magna Jesus ait : Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. (Luc. 23:46).
- Et inclinato capite tradidit spiritum. (Joa. 19:30).
Monday, September 7, 2015
Mysteria Gaudiosa in Sacra Scriptura
Primum Mysterium Gaudiosum: Annuntiatio
- In mense autem sexto, missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilææ, cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David : et nomen virginis Maria. (Luc. 1:26-27).
- Et ingressus angelus ad eam dixit : Ave gratia plena : Dominus tecum : benedicta tu in mulieribus. (Luc. 1:28).
- Quæ cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio. (Luc. 1:29).
- Et ait angelus ei : Ne timeas, Maria : invenisti enim gratiam apud Deum. (Luc. 1:30).
- Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum : (Luc. 1:31).
- Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus : et regnabit in domo Jacob in æternum, et regni ejus non erit finis. (Luc. 1:32-33).
- Dixit autem Maria ad angelum : Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco ? (Luc. 1:34).
- Et respondens angelus dixit ei : Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. (Luc. 1:35).
- Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. (Luc. 1:35).
- Dixit autem Maria : Ecce ancilla Domini : fiat mihi secundum verbum tuum. (Luc. 1:38).
- Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione, in civitatem Juda : et intravit in domum Zachariæ, et salutavit Elisabeth. (Luc. 1:39-40).
- Et factum est, ut audivit salutationem Mariæ Elisabeth, exsultavit infans in utero ejus : et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth. (Luc. 1:41).
- Et exclamavit voce magna, et dixit : Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. (Luc. 1:42).
- Et beata, quæ credidisti, quoniam perficientur ea, quæ dicta sunt tibi a Domino. (Luc. 1:45).
- Et ait Maria : Magnificat anima mea Dominum : et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo. Quia respexit humilitatem ancillæ suæ. (Luc. 1:46-48).
- Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes, quia fecit mihi magna qui potens est. (Luc. 1:48-49).
- Et sanctum nomen ejus, et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum. (Luc. 1:49-50).
- Fecit potentiam in brachio suo : dispersit superbos mente cordis sui. (Luc. 1:51).
- Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles. (Luc. 1:52).
- Esurientes implevit bonis : et divites dimisit inanes. (Luc. 1:53).
- Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret. (Luc. 2:6).
- Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit. (Luc. 2:7).
- Et reclinavit eum in præsepio : quia non erat eis locus in diversorio. (Luc. 2:7).
- Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum. Et ecce angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno. (Luc. 2:8-9).
- Et dixit illis angelus : Nolite timere : ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo. (Luc. 2:10).
- Quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. (Luc. 2:11).
- Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis. (Luc. 2:14).
- Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre ejus, et procidentes adoraverunt eum. (Mat. 2:11).
- Et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham. (Mat. 2:11).
- Maria autem conservabat omnia verba hæc, conferens in corde suo. (Luc. 2:19).
- Et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Moysi, tulerunt illum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino. (Luc. 2:22).
- Et ecce homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon, et homo iste justus, et timoratus, exspectans consolationem Israël : et Spiritus Sanctus erat in eo. (Luc. 2:25).
- Et responsum acceperat a Spiritu Sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini. (Luc. 2:26).
- Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo, et ipse accepit eum in ulnas suas : et benedixit Deum. (Luc. 2:27-28).
- Nunc dimittis servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pace. (Luc. 2:29).
- Quia viderunt oculi mei salutare tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum. (Luc. 2:30-31).
- Lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuæ Israël. (Luc. 2:32).
- Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem ejus : Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israël, et in signum cui contradicetur. (Luc. 2:34).
- Et tuam ipsius animam pertransibit gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. (Luc. 2:35).
- Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilæam in civitatem suam Nazareth. Puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientia : et gratia Dei erat in illo. (Luc. 2:39-40).
- Et ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem, in die solemni Paschæ. Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis Jerosolymam secundum consuetudinem diei festi. (Luc. 2:41-42).
- Consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Jesus in Jerusalem, et non cognoverunt parentes ejus. (Luc. 2:43).
- Et non invenientes, regressi sunt in Jerusalem, requirentes eum. Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo. (Luc. 2:45-46).
- Sedentem in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem eos. (Luc. 2:46).
- Stupebant autem omnes qui eum audiebant, super prudentia et responsis ejus. (Luc. 2:47).
- Et dixit mater ejus ad illum : Fili, quid fecisti nobis sic ? ecce pater tuus et ego dolentes quærebamus te. (Luc. 2:48).
- Et ait ad illos : Quid est quod me quærebatis ? nesciebatis quia in his quæ Patris mei sunt, oportet me esse ? (Luc. 2:49).
- Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad eos. (Luc. 2:50).
- Et descendit cum eis, et venit Nazareth : et erat subditus illis. (Luc. 2:51).
- Et Jesus proficiebat sapientia, et ætate, et gratia apud Deum et homines. (Luc. 2:52).
Subscribe to:
Posts (Atom)