Monday, September 7, 2015

Mysteria Gaudiosa in Sacra Scriptura

Primum Mysterium Gaudiosum: Annuntiatio

  1. In mense autem sexto, missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilææ, cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David : et nomen virginis Maria. (Luc. 1:26-27).
  2. Et ingressus angelus ad eam dixit : Ave gratia plena : Dominus tecum : benedicta tu in mulieribus.  (Luc. 1:28).
  3. Quæ cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio. (Luc. 1:29).
  4. Et ait angelus ei : Ne timeas, Maria : invenisti enim gratiam apud Deum. (Luc. 1:30).
  5. Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum : (Luc. 1:31).
  6. Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus : et regnabit in domo Jacob in æternum,  et regni ejus non erit finis. (Luc. 1:32-33).
  7. Dixit autem Maria ad angelum : Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco ? (Luc. 1:34).
  8. Et respondens angelus dixit ei : Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. (Luc. 1:35).
  9. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. (Luc. 1:35).
  10. Dixit autem Maria : Ecce ancilla Domini : fiat mihi secundum verbum tuum. (Luc. 1:38).

Secundum Mysterium Gaudiosum: Visitatio
  1. Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione, in civitatem Juda : et intravit in domum Zachariæ, et salutavit Elisabeth.  (Luc. 1:39-40).
  2. Et factum est, ut audivit salutationem Mariæ Elisabeth, exsultavit infans in utero ejus : et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth. (Luc. 1:41).
  3. Et exclamavit voce magna, et dixit : Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. (Luc. 1:42).
  4. Et beata, quæ credidisti, quoniam perficientur ea, quæ dicta sunt tibi a Domino. (Luc. 1:45).
  5. Et ait Maria : Magnificat anima mea Dominum : et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo. Quia respexit humilitatem ancillæ suæ. (Luc. 1:46-48).
  6. Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes, quia fecit mihi magna qui potens est. (Luc. 1:48-49).
  7. Et sanctum nomen ejus,  et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum.  (Luc. 1:49-50).
  8. Fecit potentiam in brachio suo : dispersit superbos mente cordis sui. (Luc. 1:51).
  9. Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles. (Luc. 1:52).
  10. Esurientes implevit bonis : et divites dimisit inanes. (Luc. 1:53).

Tertium Mysterium Gaudiosum: Nativitas
  1. Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret. (Luc. 2:6).
  2. Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit. (Luc. 2:7).
  3. Et reclinavit eum in præsepio : quia non erat eis locus in diversorio. (Luc. 2:7).
  4. Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum. Et ecce angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno. (Luc. 2:8-9).
  5. Et dixit illis angelus : Nolite timere : ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo. (Luc. 2:10).
  6. Quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. (Luc. 2:11).
  7. Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis. (Luc. 2:14).
  8. Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre ejus, et procidentes adoraverunt eum. (Mat. 2:11).
  9. Et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham. (Mat. 2:11).
  10. Maria autem conservabat omnia verba hæc, conferens in corde suo. (Luc. 2:19).

Quartum Mysterium Gaudiosum: Præsentatio

  1. Et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Moysi, tulerunt illum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino. (Luc. 2:22).
  2. Et ecce homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon, et homo iste justus, et timoratus, exspectans consolationem Israël : et Spiritus Sanctus erat in eo. (Luc. 2:25).
  3. Et responsum acceperat a Spiritu Sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini. (Luc. 2:26).
  4. Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo, et ipse accepit eum in ulnas suas : et benedixit Deum. (Luc. 2:27-28).
  5. Nunc dimittis servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pace. (Luc. 2:29).
  6. Quia viderunt oculi mei salutare tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum. (Luc. 2:30-31).
  7. Lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuæ Israël. (Luc. 2:32).
  8. Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem ejus : Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israël, et in signum cui contradicetur. (Luc. 2:34).
  9. Et tuam ipsius animam pertransibit gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. (Luc. 2:35).
  10. Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilæam in civitatem suam Nazareth. Puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientia : et gratia Dei erat in illo. (Luc. 2:39-40).

Quintum Mysterium Gaudiosum: Inventio in Templo

  1. Et ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem, in die solemni Paschæ. Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis Jerosolymam secundum consuetudinem diei festi. (Luc. 2:41-42).
  2. Consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Jesus in Jerusalem, et non cognoverunt parentes ejus. (Luc. 2:43).
  3. Et non invenientes, regressi sunt in Jerusalem, requirentes eum.  Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo. (Luc. 2:45-46).
  4. Sedentem in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem eos. (Luc. 2:46).
  5. Stupebant autem omnes qui eum audiebant, super prudentia et responsis ejus.  (Luc. 2:47).
  6. Et dixit mater ejus ad illum : Fili, quid fecisti nobis sic ? ecce pater tuus et ego dolentes quærebamus te. (Luc. 2:48).
  7. Et ait ad illos : Quid est quod me quærebatis ? nesciebatis quia in his quæ Patris mei sunt, oportet me esse ?  (Luc. 2:49).
  8. Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad eos.  (Luc. 2:50).
  9. Et descendit cum eis, et venit Nazareth : et erat subditus illis.  (Luc. 2:51).
  10. Et Jesus proficiebat sapientia, et ætate, et gratia apud Deum et homines.  (Luc. 2:52).

      No comments: