Saturday, July 30, 2016

Imagines Cenaculi Novoaureliensis

A die undecimo usque ad sextum decimo Julii, anno nostrae salutis bismillesimo sexto decimo, Familia Sancti Hieronymi convenit ad celebrandum Cenaculum in domo S. Mariae, Novae Aureliae in Ludoviciana. Per sex dies lingua Latina nobis erat non solum lingua orando sed et colloquendo. Omnes vero sacerdotes Sacrum obtulerunt erga ritum Tridentinum. Audivimus autem allocutiones a doctis viribus. Andreas enim Meszaros illustravit vitam mulierum a sancto Hieronymo laudatarum. Aloisius autem Guadarrama locutus est de documentis circa Eucharistiam Vaticanis. Et Pater Victor docuit nos vitam s. Norberti ac quae pertinent ad s. Missam antiquam. Deinde Brennus Regan de primordiis Ecclesiae et de mina mahometanismi nos erudivit. Sicut solet in Cenaculo, fuerunt ludi pro tironibus, imagines ope lucis onstensae, excursio ad urbem visitandam. Tempus tam jucundum fuit ut celerius praeteriret. 





Omnes imagines

Sunday, July 3, 2016

De consolatione philosophiae

Image

V libri de consolatione philosophiae a Boethio philosopho scripti nunc gratis et amore Dei audiuntur in sito cui nomen Librivox. Anicius Manlius Torquatus Severinus Boethius (480 - 524 vel 525) opus maximum suum confecit ut se de afflictione consolaretur dum Papiae (olim Ticino) in carcere, jussu regis Gothorum Theodorici, detinebatur. Quo perfecto, iterum rege Theodorico jubente, Boethius occisus est. Rex enim putabat Boethium proditorem esse, quod ipse semper negaret. Ecclesia autem papiensis inter sanctorum martyrum numerum eum inscripsit. Sepulcrum ejus in ecclesia Sancti Petri abhinc nonnullos annos veneratus sum. Utinam et vobis, perpauci amici, lectio ista solacium quoddam praebeat.