Sunday, July 3, 2016

De consolatione philosophiae

Image

V libri de consolatione philosophiae a Boethio philosopho scripti nunc gratis et amore Dei audiuntur in sito cui nomen Librivox. Anicius Manlius Torquatus Severinus Boethius (480 - 524 vel 525) opus maximum suum confecit ut se de afflictione consolaretur dum Papiae (olim Ticino) in carcere, jussu regis Gothorum Theodorici, detinebatur. Quo perfecto, iterum rege Theodorico jubente, Boethius occisus est. Rex enim putabat Boethium proditorem esse, quod ipse semper negaret. Ecclesia autem papiensis inter sanctorum martyrum numerum eum inscripsit. Sepulcrum ejus in ecclesia Sancti Petri abhinc nonnullos annos veneratus sum. Utinam et vobis, perpauci amici, lectio ista solacium quoddam praebeat.

1 comment:

Daniel Arseneault said...

Recitatio tua peropportune cecidit cum hunc librum nuper legerim, vel iam lego, nam ad finem libri quinti non iam perveni. Hoc genus philosopiae mihi valde placet, imprimis quia sapientiam paganorum homo christianus et sanctus quidem non sprevit, sed ipsam veritatem agnovit.