Wednesday, April 12, 2017

Pro pace

Noah catacombe

Orationes pro pace ex situ qui Preces Latinae appellatur:

DA pacem, Domine, in diebus nostris, quia non est alius, qui pugnet pro nobis, nisi tu, Deus noster.

V. Fiat pax in virtute tua.
R. Et abundantia in turribus tuis.


Oremus:

Deus, a quo sancta desideria, recta consilia et justa sunt opera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandatis tuis dedita, et hostium sublata formidine, tempora sint tua protectione tranquilla. Per Christum Dominum nostrum. Amen.


DA, Domine, propitius pacem in diebus nostris, ut, ope misericordiae tuæ adjuti, et a peccato simus semper liberi et ab omni perturbatione securi. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

AVE, augustissima Regina pacis, sanctissima Mater Dei, per sacratissimum Cor Jesu Filii tui Principis pacis, fac ut quiescat ira ipsius et regnet super nos in pace. Memorare, o piissima Virgo Maria, non esse auditum a sæculo quemquam tua petentem suffragia esse derelictum. Ego tali animatus confidentia, ad te venio. Noli, Mater Verbi, verba mea despicere, sed audi propitia et exaudi. O clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria. Amen.

No comments: