Friday, December 27, 2019

Imagines de festo S. Stephani

Heri, die festo S. Stephani, in ecclesia s. Annae congregati, cecinimus cantus Gregorianos in Missa a rev. p. Joanne Lyons, F.S.S.P. celebrata. Cui vero non nos ministravimus sed pueri ex Collegio S. Stephani, qui sanctum patronum suum apte honoraverunt.














Tuesday, December 24, 2019

Felicem Diem Natalem Domini!

Nativitas Domini
(Cella V in Conventu Sancti Marci, Florentiæ)
Joannes Fæsulanus "Angelicus" pinxit 1440-41



Auditur
Joannis Petri Aloysii Praenestini: Missa brevis (Kyrie) (3')

Omnia sint vobis fausta in Die Natali Salvatoris, amici lectores!

Sunday, November 3, 2019

Triduum Liturgicum

Fratres Parvi Oratorii ministraverunt cecineruntque per triduum Omnium Sanctorum atque Omnium Fidelium Defunctorum. Nam pridie Kal. Nov., in templo Beatae Mariae Virginis Rosarii dicato, primae vesperae celebratae sunt, hebdomadario rev. patre Josepho Tabigue, C. R. S. P. Paterfamilias vero Angelopolitanus totam familiam, scilicet uxorem et sex liberos, ad caerimoniam duxit. 


Deinde,  kalendis Novembris, in ecclesia S. Caroli Borromaei, rev. dom. Burtus Boudoin sacrum in honorem Sanctorum Omnium obtulit.


Postremo, a.d. IV Non. Nov., rev. dom. Jacobus Bahash parochus S. Johannis Evangelistae, Iliceti, celebravit suam primam Missam pro Defunctis.


Deo gratias!

Thursday, October 10, 2019

Pia peregrinatio in Parva Italia

Die dominica, pridie Nonas Octobres, fratres Parvi Oratorii, qui vero induti erant vestibus confraternitatis Pretiosissimi Sanguinis, ciborium supra Hostiam Salutarem portaverunt per piam  in viis Parvae Italiae peregrinationem quae in honorem Beatæ Mariæ Virginis a Rosario facta est. Profecti ab ecclesia, pervenerunt ad portum ubi naves a sacerdote benedictae sunt. Deinde, omnibus ad templum reversis, ibi Benedictio SS. Sacramenti facta est. 




















Friday, September 27, 2019

Pellicula Missae in festo Sancti Matthaei

Missa solemnis in die festo Sancti Matthaei, a.d. Kal. Oct. XI, celebrata est in ecclesia cathedrali Didacopolitana a rev. dom. Joanne Lyons, F.S.S.P. a sacris ministris rev.is dom.is Christophoro Mahowald Antonioque Dorsa coadjuvato.  Musici quidem cecinerunt ordinarium Missae a Joanne Petro Aloisio Praenestino compositum, nomine Missa Papae Marcelli. Fratres autem cecinerunt proprium Missae. Hic inspicite et audite, si placuerit vobis:


Friday, September 6, 2019

Friday, August 16, 2019

In Festo Assumptionis B.M.V.

Heri celebravimus diem Assumptionis Beatae Mariae Virginis in ecclesia S. Carolo Borromaeo dicata, celebrante Sacrum rev. dom. Burto Boudoin. Sicut solemus, alii ministraverunt ad altare, alii cecinerunt. Gratias agimus fratri Jonathae et Nuntiae ob imagines photographicas.

Sunday, August 4, 2019

Imagines de Missa Votive Sancti Philippi Nerii

Plurimas gratias agimus rev. p. Antonio Dorsae, FSSP, qui sacrum celebravit, rev. p. Petro Navarrae, parocho ecclesiae cathedralis S. Josephi qui benignissime nos suscepit nec non in choro adfuit,  pro Sacro quod in honorem sancti patris nostri Philippi Nerii oblatum est a.d. III Non. Aug. Pulcherrime quidem cantores cecinerunt, ego autem stultus  non potuit musicam servare. Imagines autem a Kenedo Onada pictas vobis ostendo.






Tuesday, July 2, 2019

Ad primas Vesperas Pretiosissimi Sanguinis Domini Nostri Jesu Christi

Pridie Kalendas Julias convenimus in ecclesiam Divi Patricii ut primas Vesperas Pretiosissimi Sanguinis celebraremus. Gratias plurimas agimus parocho, rev. p. Carolo Medinae, O.S.A., qui caerimoniae praefuit. Precibus autem vespertinis perfectis, nonnulli fratres vestem archiconfraternitatis P.S. induti ut taediferi ministraverunt in Benedictione SS. Sacramenti. Nam fratres Parvi Oratorii sunt etiam sodales illius piae societatis.