Die dominica, pridie Nonas Octobres, fratres Parvi Oratorii, qui vero induti erant vestibus confraternitatis Pretiosissimi Sanguinis, ciborium supra Hostiam Salutarem portaverunt per piam in viis Parvae Italiae peregrinationem quae in honorem Beatæ Mariæ Virginis a Rosario facta est. Profecti ab ecclesia, pervenerunt ad portum ubi naves a sacerdote benedictae sunt. Deinde, omnibus ad templum reversis, ibi Benedictio SS. Sacramenti facta est.
No comments:
Post a Comment