Wednesday, December 12, 2012

In Immaculata Conceptione Beatae Mariae Virginis

Sabbato ante diem sextum nonas Decembres, dies festus Immaculatae Conceptionis magnae Matris Dei, Mariae sanctissimae, digne celebratus est in ecclesia s. Joannis a Cruce in Lemoneto (vulgo Lemon Grove). Ibidem congregati sunt fratres Parvi Oratorii, inter quos erat frater Jonathas nuperrime Londinio reversus, ut ministrarent atque canerent in sacrosancto Missae sacrificio quod rev. p. Harrius Neely, O.S.A. obtulit. Cum omnia ad majorem Dei glariam semper fiant, concursus autem fidelium  haud modicus replevit nos gaudio.

 Imagines a domina Nuntia P. captae.




Monday, November 5, 2012

Quod fecimus per praeteritam septimanam

Chorus Breviarii et Fratres Parvi Oratorii multa fecerunt per praeteritam septimanam. Die enim dominica 28a Octobris, ab urbe  Cincinnatopoli frater Esselega, rei liturgicae peritus, Didacopolin pervenit ut nos doceret ac adjuvaret. Incepimus igitur feria secunda, in ecclesia s. Joannis a Cruce dicata, ubi Missa pro defunctis a rev. domino Burto Boudoin oblata est in suffragium animae mulieris cujsdam, Jocosa nomine, quae mense Augusto repente obiit. Jocosa autem Chori Breviarii amica  facta erat, cum frequentaret nostras prolusiones quae in ecclesia praedicta habentur necnon caerimonias tum eodem tum aliubi. Deinde, pridie Kalendas Novembres, preces vespertinas in honorem sanctorum omnium celebravimus in ecclesia Dominae Nostrae Rosarii, in Parva Italia. Doleo autem quia desunt photogrammata de istis eventibus. Habemus tamen pelliculam de Missa quae, die secundo Novembris, in ecclesia s. Caroli Borromaei ab eodem dom. Burto celebrata est,  in commemorationem omnium fidelium defunctorum:


Postremo, heri processio eucharistica facta est a Domina Nostra Rosarii usque ad ecclesiam cathedralem sancti Josephi. Photogramma autem ostendint nonnullos fratres cum militibus Columbi ante januam ecclesiae:

Hodie denique Esselega quidem Cincinnatopolin reversus est, Joannes autem  Londinium profectus est. Ambobus ergo iter tutum optamus,

Sunday, September 2, 2012

Dominica XIV Post Pentecosten

Die Dominica XIV Post Pentecosten, a.d. IV Non. Sep., quattuor fratres Parvi Oratorii ad ecclesiam Beatae Mariae Virgini dicatam, Obsconditi, pervenerunt ut rev. p. Harrius Neely, O.S.A. Missam cantatam offerret. Deest enim chorus apud ecclesiam illam, parvo Christifidelium coetu. Deinde tres nostrum cecinerunt, unus ministravit cum alio ministro. Ordinarium VI electum est una cum Symbolo Nicaeno I. 
Imagines mobiles inspicite, si placeat vobis:

 

Saturday, July 14, 2012

De Missa in trigesimo sacerdotalis ordinationis anniversario

In ecclesia sancti Caroli Borromaei, ante diem VII Idus Julias, reverendus dominus Burtus Boudoin anniversarium trigesimum ordinationis suae celebravit. Sacrosanctum autem Missae sacrificium ab illo oblatum est ritu sanctae Romanae Ecclesiae antiquiore, qui vocatur etiam forma extraordinaria. Fratres quippe Parvi Oratorii atque sodales Chori Breviarii non abfuerunt a tali conventu, qualis rariter in dioecesi nostra paratur. Ministaverunt enim alii ad altare, alii cecinerunt cantus gregorianos Missae proprios. Ordinarium autem Missae, quod Joannes Petrus Aloysius de Praenestina olim composuit, ab amicis cantoribus cantum est. In sanctuario adstiterunt et parochus rev. dom. Jacobus Bahash et adjutor ejus rev. dom. Arnoldus Tadena. Quattuor postremo ex paroecia adolescentes ceriferi facti sunt a thurifero Lino conducti. 

Imagines laeti eventus a fratre Ronaldo capta vos delectent:



Tuesday, July 3, 2012

De itinere septem ecclesiarum

Inter alia memoranda, sanctus pater noster Philippus Nerius septem ecclesiarum iter restituit per ecclesias stationales Romanas. Nos autem iter per septem ecclesias Didacopolitanas fecimus ut fidem Catholicam publice testificaremur in diebus nostris, pluribus adversus Ecclesiam insurgentibus. Die autem sabbati, pridie kalendas Julias, missarum solemnia in monasterio s. Augustini canta sunt a rev. p. Harrio Neely, O.S.A. in honorem Pretiosissimi Sanguinis Domini Nostri Jesu Christi.

Post missam ad s. Augustinum
Deinde, kalendis Juliis, die dominica, iter factum est ab ecclesia s. Patricii usque ad cathedralem s. Josephi, per s. Didacum, s. Joannem evangelistam, s. Vincentium a Paulo, Immaculatam Conceptionem, Dominam Nostram Rosarii. A Domina autem Nostra Rosarii usque ad s. Josephum procedimus cum sanctissimo Sacramento, magno populi concursu.
.
Incipit processio eucharistica
Gratias agamus Deo et Patri domini nostri Jesu Christi, qui nos servavit per iter et preces nostras a Sancto Spiritu inspiratas benigne suscepit.

Thursday, May 31, 2012

Preces vespertinae et Missa in honorem s. Philippi Nerii

A.d. VII Kal. Jun., dies festus s. Philippi, patroni nostri, recolitur. Hoc autem anno, cum et vigilia Pentecostes esset, non licuit Missarum solemnia celebrari erga formam ritus Romani extraordinariam. Propterea tantummodo preces vespertinae, quarum imagines sequuntur, cantae sunt usu antiquiore in monasterio s. Augustini, rev. p. Harrio Neely, O.S.A. hebdomadario.





Deinde, mane Sabbati, sacrum erga missale Romanum Pauli VI oblatum est ab eodem p. Harrio Neely, lingua Latina, ad orientem, cum cantu Gregoriano. Post autem meridiem, iterum congregati sumus ad canendum in oppido Sancti Marci, in ecclesia eidem sancto dicata, ubi filiola Jonathae primam sanctam communionem suscepit. 


Factum per Admarket's flickrSLiDR.


Novus autem homo inter nos libentissime acceptus est, nomine Michael, qui affectum omnium summa obtinuit benignitate. Gratias tibi, s. Philippe! 

Tuesday, May 8, 2012

Dominica IV post Pascha, ad vesperas

Die dominica IV post Pascha, pridie Nonas Maji, apud ecclesiam sancto Carolo Borromeo dicatam preces vespertinae cantae sunt. Hebdomadarius autem fuit reverendus dominus Burtus Boudoin, fratribus Parvi Oratorii ac psalmistis Chori Breviarii ministrantibus. Hora autem vespertina optime consonat lectioni evangelicae. Tempore enim Ascensionis appropinquante, corda discipulorum tristitia implentur. Sed Dominus novum gaudium nobis nuntiat, cum Spiritus Sanctus omnem maerorem fugaturus sit.  
Procedentes in sanctuarium
Dominus. Boudoin adiuvatur a caerimonario ac turifero

Tabernaculo vacuo, hebdomadarius versus crucem se flectit.

Psalmodiam canentes
Regina Caeli canitur ante imaginem Virginis Guadalupensis

Ituri ad hebdomadarium 


Revertentes in sacristiam

Thursday, April 26, 2012

In festo s. Georgii

Dies festus s. Georgii, a.d. IX Kal. Mai., recultus est a psalmistis Chori Breviarii una cum fratribus Parvi Oratorii in ecclesia s. Joannis a Cruce in oppido Limoneto, vulgo Lemon Grove. Missarum autem solemnia a rev. p. Federico Masutti, F.S.S.P. celebrata sunt, haud parvo Christifidelium concursu. Cum perpauca nota sint de s. Georgio martyre sub Diocletiano imperatore, omnes tamen sciunt fabulam duelli cum dracone, quam Jacobus a Voragine in Legenda aurea conscripsit. Fabula autem monet adhaerendum nobis Dominum in adversitatibus, significans etiam victoriam rationis a fide illuminatae supra passiones corporales, quae animam captam tenebant. Gavisi postremo sumus quia thuriferario Georgius nomen est atque urbs natalis servi vestri, nemper Ferraria, sub patrocinio ejusdem sancti posita est.


Thursday, April 12, 2012

De corona divinae Misericordiae

Jezusa Chrystusa Jezu Ufam Tobbie Eugeniusz Kazimirowski 1934
Imago a pictore Polono Eugenio Kazimirowski picta.
Legitur autem in calce "Jesu, confido in Te".
Jussu beati Joannis Pauli II, Dominica in Albis divinae Misericordiae  adscripta est. Quod autem  obtemperat  revelationem privatam sanctae Faustinae Kovalska, cui Dominus Jesus observantiam hanc praecepit. Corona igitur divinae Misericordiae in die Dominica prima post Pascha potissime recitatur. Cujus autem versionem Latinam lectoribus antepono paulo differentem ab illa in situ optimo, qui nuncupatur Thesaurus Precum Latinarum, posita. Mihi enim displicet versio illa in qua legitur:
miserere nobis et totius mundi
Licet autem uti casu dativo (nobis) cum verbo "misereor", piget quidem uti simul ac genitivo (totius mundi). Propterea in versione mea tantummodo casu genitivo utor, tum in invocatione ad singula grana in quibus Ave Maria dicitur, tum in conclusione. Quamcumque autem versionem optetis, oportet nos omnes divinam Misericordiam invocare.

Incipit coronae divinae Misericordiae:

Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen

Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Jesus. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc, et in hora mortis nostrae. Amen

Credo in Deum Patrem omnipotentem, Creatorem caeli et terrae. Et in Jesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum, qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus, descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis, ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis, inde venturus est judicare vivos et mortuos. Credo in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem et vitam aeternam. Amen.


Ad singula grana in quibus Pater Noster dicitur:

Pater aeterne, offero tibi Corpus et Sanguinem, animam et divinitatem dilectissimi Filii Tui, Domini nostri, Jesu Christi, in propitiatione pro peccatis nostris et totius mundi.

Ad singula grana in quibus Ave Maria dicitur:

Pro dolorosa Ejus passione, miserere nostri et totius mundi.

In conclusione, ter dicitur:

Sanctus Deus, Sanctus Fortis, Sanctus Immortalis, miserere nostri et totius mundi.

Sunday, April 8, 2012

Haec dies quam fecit Dominus.

Omnibus, carissimis, lectoribus nostris felix Pascha Domini ex imo corde exoptamus.