Sunday, August 30, 2020
In Dēcollātiōne S. Jōannis Baptistæ
Heri, a.d. IV Kal. Sep., Ecclesia dēcollātiōnem sanctī Jōannis Baptistæ recoluit. Reverendō dom. Burtō sacrum celebrānte, frātrēs ministrāvērunt ac cecinērunt. Tamen nōn licuit nōbīs in templō esse propter ēdictum prōcūrātōris Californiæ stultissimī. Magna autem crux in quārtā imāgine cecidit dum sacerdōs tabernāculum aperiēbat. Etsī vitrum frāctum est, Deō grātiās, nihil pejōris accidit.
Friday, July 3, 2020
Prīmæ vesperæ sānctōrum Petrī et Paulī
Diē dominicā, a.d. IV kal. Jūl., precēs vespertīnās cecinimus in templō s. Patriciī, hebdomadāriō rev. p. Carolō Medīnā, O.S.A., adjuvantibus rev. p. Raymundō Philippō Neāpolī atque Ronaldō Clēmente, Ostendō ideō vōbīs nōnnūllās imāginēs:
Thursday, June 25, 2020
Tuesday, May 26, 2020
Sānctē Philippe, ōrā prō nōbīs!
Heri, in vigiliā Fēstī S. Philippī Nēriī, precēs vespertīnās cecinimus in honōrem S. Patrōnī nostrī in ecclēsiā S. Annæ. Hebdomadārius fuit rev. p. Guilelmus Alexander, Ō. Praem. Hodiē autem r. p. Antōnius Dorsa, F.S.S.P. in anniversāriō ōrdinātiōnis suæ, Sacrum obtulit, nōbīs canentibus ac ministrantibus. Ambō cærimōniæ, epīscopō imperante, jānuīs clausīs factæ sunt.
Missa
![]() |
| Imāgō post precēs vespertīnās picta |
Monday, May 4, 2020
Missa tertiæ Dominicæ post Pascham
Diē Dominicō ā.d. V Īdūs Maiās, reverendus dominus Burtius sacrum prīvātim obtulit, frātribus canentibus atque duōbus eōrum mōre cappellānōrum ministrantibus. Deō grātiās agāmus misericordiam Ejus dēprecantēs ut Missārum sōlemnia iterum cōram populō celebrentur.
Monday, April 20, 2020
Post diēs octō
Dominica in albīs dēpōnendīs, jānuīs clausīs, congregātī sumus in templō dīvī Patriciī ubi, reverendō patre Carolō præstante, et corōna Dīvīnæ Misericordiæ et precēs vespertīnæ cum Sānctissimī Benedictiōne perāctæ sunt. Grātiās agimus tam dignō Sānctī Augustīnī fīliō.
Corōna Dīvīnæ Misericordiæ
Vesperæ
Subscribe to:
Posts (Atom)


























































