Friday, February 3, 2012

Missa in purificatione beatae Mariae virginis.

Cantores
Dominus Burtus benedicit candelas.

Heri, a.d. IV Non. Feb., dies festus purificationis beatae Mariae virginis celebratus est in ecclesia s. Joanni a Cruce dicata, in oppido Limoneto (vulgo, Lemon Grove). Fratres enim Parvi Oratorii et sodales Chori Breviarii cecinerunt  ministraveruntque in missa a reverendo domino Burto Boudoin oblata. Duae autem cantrices nos comitatae sunt, omnibus vocibus simul laudes Deo canentibus. Magnus quidem fuit concursus fidelium, qui circiter centum numerati sunt, inter quos nonnullae Hispanicae mulieres gerentes simulacrum pueri Jesu, sicut eis mos est in die illa. Quod autem fit in imitatione Matris Dei primogenitum suum Filium in templo Hierosolymitano sistentis. . 

No comments: