Feria quarta cinerum, quae a.d. VIII Kal. Mar. facta est, fratres Parvi Oratorii, psalmistae Chori Breviarii et mulieres cantrices convenerunt apud ecclesiam s. Annae, matri beatae virginis Mariae, dicatam. Ibi enim a reverendo dom. Carolo Gismondi, F.S.S.P, parocho illius paroeciae invitati erant ad canendos cantus in distributione cinerum et per Missam. Sacrificium autem rev. dom Joel Kiefer obtulit, qui bene cecinit et christifideles aedificavit. Deinde, post sacri finem, fratres acceperunt cineres super frontibus suis a tertio sacerdoti, rev. dom. Federico Masutti, F.S.S.P., ex patria Argentina nuper Didacopolin reverso. Constat autem magnum concursum populi factum esse, cum fere dugenti homines adfuerint.
Fratres et psalmistae cum sacerdotibus s. Annae et cantricibus. |
No comments:
Post a Comment