Feria secunda, a.d. VII Kal. Apr., dies festa Annuntiationis Beatae Mariae Virginis celebrata est a sancta Romana Ecclesia. Dies enim Annuntiationis, quae accidit a.d. VIII Kal. Apr., cum dies dominica Quadragesimae hoc anno fuisset, posticipata est. Reverendus autem dominus Burtus Boudoin, adjutor parochi, nos invitavit ad ecclesiam divo Carolo Borromeo dicatam ac in Litore Imperiali sitam, ut secundas vesperas caneremus in honorem Virginis Deiparae. Propterea Fratres Parvi Oratorii, psalmistae Chori Breviarii, quibus adjuctus est Linus, sacrista s. Caroli, libenter cantus Gregorianos effuderunt coram circiter centum Christi fidelibus. Deo volente, iterum revertemur ad ecclesiam illam ubi benignissime recepti sumus.
Thursday, March 29, 2012
Saturday, March 17, 2012
Missa in sabbato post III dominicam Quadragesimae
Reverendus pater Harrius Neely, O.S.A. |
Sacrosancta Romana Ecclesia ferias in Quadragesima propriis cantibus celebrat, qui tamen rariter audiuntur extra monasteriorum claustra. Sed hodie, a. d. XVI Kal. Apr., fratres Parvi Oratorii et psalmistae Chori Breviarii opus dederunt ut Missa in cantu a rev. p. Harrio Neely, O.S.A. offerretur in ecclesia s. Joannis Evangelistae. Joannes enim duxit Thomam, Richardum, Jonathamque cantores, dum David, Georgius et Robertus p Harrio ministrarent. Pellicula autem totius ceremoniae hic inspici potest:
Saturday, March 3, 2012
De Cenaculo Familiae Sancti Hieronymi
Sancta Missa celebrata per praeteritum Cenaculum |
Venite ad Cenaculum Familiae Sancti Hieronymi, quod fiet in pulchra urbe Orlando, in Florida, apud Dumum Sancti Petri. Huius quidem hebdomadae omnis dies plenus erit oratione liturgica et devotionali, allocutionibus thematum catholicorum et confabulatione inter participes. Etiam, haec omnia Latine peragentur! Quae lingua nos adunat in Ecclesia Catholica Romana transcenditque singulas culturas et linguas.
22 -27 Julii, 2012
320 - 445 USD
Situs officialis Familiae Sancti Hieronymi cum invitatione Latina et Anglica et scheda inscriptionis
Die autem 29a Februarii secretarius Familiae hospes fuit societatis televisificae EWTN, emissione quae nominatur EWTN Live.
Subscribe to:
Posts (Atom)