Feria secunda, a.d. VII Kal. Apr., dies festa Annuntiationis Beatae Mariae Virginis celebrata est a sancta Romana Ecclesia. Dies enim Annuntiationis, quae accidit a.d. VIII Kal. Apr., cum dies dominica Quadragesimae hoc anno fuisset, posticipata est. Reverendus autem dominus Burtus Boudoin, adjutor parochi, nos invitavit ad ecclesiam divo Carolo Borromeo dicatam ac in Litore Imperiali sitam, ut secundas vesperas caneremus in honorem Virginis Deiparae. Propterea Fratres Parvi Oratorii, psalmistae Chori Breviarii, quibus adjuctus est Linus, sacrista s. Caroli, libenter cantus Gregorianos effuderunt coram circiter centum Christi fidelibus. Deo volente, iterum revertemur ad ecclesiam illam ubi benignissime recepti sumus.
No comments:
Post a Comment