Saturday, March 3, 2012

De Cenaculo Familiae Sancti Hieronymi

Sancta Missa celebrata per praeteritum Cenaculum

Venite ad Cenaculum Familiae Sancti Hieronymi, quod fiet in pulchra urbe Orlando, in Florida, apud Dumum Sancti Petri. Huius quidem hebdomadae omnis dies plenus erit oratione liturgica et devotionali, allocutionibus thematum catholicorum et confabulatione inter participes. Etiam, haec omnia Latine peragentur! Quae lingua nos adunat in Ecclesia Catholica Romana transcenditque singulas culturas et linguas.


Sub patrocinio Familiae Sancti Hieronymi

22 -27 Julii, 2012

320 - 445 USD


Situs officialis Familiae Sancti Hieronymi cum invitatione Latina et Anglica et scheda inscriptionis

Die autem 29a Februarii secretarius Familiae hospes fuit societatis televisificae EWTN, emissione quae nominatur EWTN Live.

2 comments:

Anonymous said...

Magno cum gaudio hoc nuntium legi quod non tantum sum novus Familiae sodalis sed etiam nescivi Familiam esse tam notum. Ibi adero expectans alios Christifideles videre quibuscum sermocinari de rebus Cattolicis potero!

Insuper quod est prima occasio adventus mei in situm vestrum velim vobis omnibus auctoribus salutare necnon felicissimum Christi Pascha ominari!

Vobis in Christo Domino addictus
† Christi servulus

bedwere said...

Gratias, Christi servule! Ego quoque, solus auctor, tibi exopto felix Pascha resurrectionis. Te autem videbo apud Cenaculum Orlandense.

Cura ut valeas in D.N.J.C.